カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1757-1761

[1757]
Obiectum, intentio et circumstantiae tres constituunt «fontes» moralitatis actuum humanorum.
[1758]
Obiectum electum actum voluntatis moraliter specificat prout ratio illud agnoscit et iudicat bonum vel malum.
[1759]
«Nullum malum bona intentione factum excusatur».5 Sanctus Thomas Aquinas, In duo praecepta caritatis et in decem Legis praecepta expositio, c. 6: Opera omnia, v. 27 (Parisiis 1875) p. 149. Finis non iustificat media.
[1760]
Actus moraliter bonus simul obiecti, finis et circumstantiarum praesupponit bonitatem.
[1761]
Sunt rationes agendi concretae quas eligere semper erroneum est, quia earum electio inordinationem implicat voluntatis, id est, malum morale. Non licet malum facere ut exinde bonum proveniat.