カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 176-184

[176]
Fides est personalis totius hominis ad Deum Se revelantem adhaesio. Intellectus et voluntatis implicat adhaesionem ad Revelationem, quam Deus gestis et verbis de Se Ipso fecit.
[177]
«Credere» igitur duplicem habet relationem: ad personam et ad veritatem; ad veritatem propter fiduciam in personam quae illam testificatur.
[178]
In nullum alium credere debemus quam in Deum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum.
[179]
Fides donum Dei est supernaturale. Ad credendum homo interioribus eget Spiritus Sancti auxiliis.
[180]
«Credere» actus est humanus, conscius et liber, qui personae humanae correspondet dignitati.
[181]
«Credere» actus est ecclesialis. Fides Ecclesiae nostram praecedit, gignit, sustinet et nutrit fidem. Ecclesia est omnium credentium Mater. « Habere iam non potest Deum Patrem qui Ecclesiam non habet Matrem».195
[182]
«Nos ea omnia credimus, quae in Verbo Dei scripto vel tradito continentur et ab Ecclesia [...] tamquam divinitus revelata credenda proponuntur».196
[183]
Fides ad salutem necessaria est. Ipse Dominus asserit: «Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur» (Mc 16,16).
[184]
«Fides [...] praelibatio quaedam est illius cognitionis quae nos in futuro beatos faciet».197