カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1762-1775

[1762]
Persona humana per suos actus deliberatos ordinatur ad beatitudinem: passiones vel affectiones quas experitur, illam possunt ad hanc disponere atque ad hanc conferre.
[1763]
Vox «passiones» ad patrimonium pertinet christianum. Affectiones vel passiones designant sensibilitatis commotiones vel motus qui ad agendum inclinant vel ad non agendum in ordine ad id quod ut bonum vel ut malum sentitur vel fingitur.
[1764]
Passiones elementa humanae psychologiae sunt naturalia, ipsae efformant locum transitus et fulciunt vinculum inter vitam sensibilem et vitam spiritus. Dominus noster cor hominis designat tamquam fontem unde motus oritur passionum.63
[1765]
Passiones multae sunt. Passio maxime fundamentalis est amor attractione boni provocatus. Amor desiderium causat boni absentis et spem illud obtinendi. Hic motus in fruitione boni possessi et in gaudio de illo expletur. Mali apprehensio odium, aversionem causat et metum mali futuri. Hic motus expletur in tristitia mali praesentis et in ira quae illi opponitur.
[1766]
«Amare est velle alicui bonum».64 Omnes aliae affectiones suum habent fontem in hoc motu originali cordis hominis in bonum. Nihil aliud amatur nisi bonum.65 «Proinde mala sunt ista, si malus amor est; bona, si bonus».66
[1767]
Passiones, in se ipsis, nec bonae sunt nec malae. Moralem non recipiunt qualificationem nisi quatenus a ratione vel a voluntate revera pendent. Passiones dicuntur voluntariae «vel ex eo quod a voluntate imperantur, vel ex eo quod a voluntate non prohibentur».67 Ad boni moralis vel humani perfectionem pertinet, passiones ratione regulari.68
[1768]
Magni animi sensus neque moralitatem neque sanctitatem decidunt personarum; receptaculum sunt inexhaustibile imaginum et affectionum in quibus exprimitur vita moralis. Passiones sunt moraliter bonae cum ad actionem conferunt bonam, et malae in casu contrario. Recta voluntas ad bonum et ad beatitudinem sensibiles ordinat motus quos ipsa assumit; mala voluntas passionibus succumbit deordinatis easque exacerbat. Commotiones et sensus possunt in virtutes assumi, vel in vitiis perverti.
[1769]
In vita christiana, Ipse Spiritus Sanctus opus perficit Suum, totam movens personam, eius doloribus, timoribus et tristitiis inclusis, sicut in Domini agonia apparet et passione. In Christo, humanae affectiones possunt suam recipere consummationem in caritate et beatitudine divina.
[1770]
Perfectio moralis implicat ut homo ad bonum non solum sua voluntate, sed etiam suo sensibili appetitu moveatur secundum haec psalmi verba: «Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum» (Ps 84,3).
[1771]
Vox « passiones» affectiones designat vel sensus. Per suas commotiones homo bonum praesentit vel malum suspicatur.
[1772]
Praecipuae passiones sunt amor et odium, desiderium et metus, gaudium, tristitia et ira.
[1773]
In passionibus quatenus sensibilitatis motibus nec bonum habetur morale nec malum. Sed in illis bonum morale vel malum habetur prout illae pendent vel non pendent a ratione et a voluntate.
[1774]
Commotiones et affectiones possunt in virtutes assumi, vel in vitiis perverti.
[1775]
Boni moralis perfectio est hominem ad bonum non solum sua voluntate, sed etiam suo «corde» moveri.