[1767]
情熱は、それ自体としてはよいものでも悪いものでもありません。それが倫理性を帯びるのは、実際に理性や意志に左右されるときです。情熱が意図的といわれるのは、「意志によって引き起こされたか、意志がそれを制御しないとき」聖トマス・アクイナス『神学大全』 (Summa theologtae, 1-2, q. 24, a. 1, c: Ed. Leon. 6, 179)。です。倫理的によいもの、人間的に完成されたものとなるのは、情熱が理性によって統御されたときです聖トマス・アクイナス『神学大全』 (Summa theologtae, 1-2, q. 24, a. 3, c: Ed. Leon. 6, 181)参照。。
Passiones, in se ipsis, nec bonae sunt nec malae. Moralem non recipiunt qualificationem nisi quatenus a ratione vel a voluntate revera pendent. Passiones dicuntur voluntariae «vel ex eo quod a voluntate imperantur, vel ex eo quod a voluntate non prohibentur».5 Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 24, a. 1, c: Ed. Leon. 6, 179. Ad boni moralis vel humani perfectionem pertinet, passiones ratione regulari.Cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 24, a. 3, c: Ed. Leon. 6, 181.
[1768]
人の倫理性も聖性も心情の強さに関係するものではありません。心情は、倫理生活を表す表象と感情との尽きない宝庫です。情熱が倫理的によいものであるのはよい行いに役立つときであり、反対の場合は悪いものなのです。正しい意志は、感性の動きを受け入れてそれを善と至福とに秩序づけます。正しくない意志は乱れた情熱に屈し、これを激化させます。情動や心情は徳の一要素となりえますし、ゆがめられて悪習の一要素ともなりえます。
Magni animi sensus neque moralitatem neque sanctitatem decidunt personarum; receptaculum sunt inexhaustibile imaginum et affectionum in quibus exprimitur vita moralis. Passiones sunt moraliter bonae cum ad actionem conferunt bonam, et malae in casu contrario. Recta voluntas ad bonum et ad beatitudinem sensibiles ordinat motus quos ipsa assumit; mala voluntas passionibus succumbit deordinatis easque exacerbat. Commotiones et sensus possunt in virtutes assumi, vel in vitiis perverti.
[1769]
イエスの苦悩と受難とにおいて見られるとおり、聖霊ご自身が苦しみや恐れ、また悲しみをも含めたわたしたちの全存在を揺り動かして、キリスト教的生活の中でご自分のみわざを完成なさいます。キリストにおいて、人間的感情は愛と神的至福とのうちにまっとうされるのです。
In vita christiana, Ipse Spiritus Sanctus opus perficit Suum, totam movens personam, eius doloribus, timoribus et tristitiis inclusis, sicut in Domini agonia apparet et passione. In Christo, humanae affectiones possunt suam recipere consummationem in caritate et beatitudine divina.
[1770]
倫理的完全さというものには、人間が単に自分の意志によってだけではなく、感覚的欲求によっても善に動かされるということが含まれています。「いのちの神に向かって、わたしの身も心も叫びます」(詩編84∙3)という詩編のことばがこれを示しています。
Perfectio moralis implicat ut homo ad bonum non solum sua voluntate, sed etiam suo sensibili appetitu moveatur secundum haec psalmi verba: «Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum» (Ps 84,3).