カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1783-1785

[1783]
Conscientia certior fieri et iudicium morale illustrari debent. Conscientia bene efformata recta est et verax. Sua enuntiat iudicia rationem sequens, secundum verum bonum a Creatoris sapientia volitum. Conscientiae educatio est necessaria hominibus qui influxibus negativis sunt subiecti et a peccato tentati ut suum iudicium praeferant proprium et auctoritate praeditas reiiciant doctrinas.
[1784]
Conscientiae educatio munus est totius vitae. A prioribus annis, ipsa puerum suscitat ad cognitionem et praxim interioris legis a morali conscientia agnitae. Prudens educatio virtutem docet; ipsa a metu, a caeco sui amore («egoismo») et a superbia, a culpabilitatis exacerbationibus et complacentiae motibus praeservat, quae ex debilitate et humanis oriuntur culpis, vel ea sanat. Conscientiae educatio libertatem praestat et pacem cordis gignit.
[1785]
In conscientiae efformanda, Verbum Dei lux itineris est nostri; illud in fide et oratione proprium facere oportet atque in praxim adducere. Debemus quoque nostram examinare conscientiam respiciendo ad crucem Domini. Dona Spiritus Sancti succurrunt nobis, qui aliorum testimonio et consiliis adiuvamur atque Ecclesiae doctrina auctoritate praedita ducimur.Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 14: AAS 58 (1966) 940.