カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1786-1789

[1786]
Conscientia, coram electione morali posita, potest sive iudicium rectum rationi et Legi divinae conforme ferre sive, e contra, iudicium erroneum quod ab eis discedit.
[1787]
Homo quandoque in condicionibus invenitur quae iudicium morale minus certum et decisionem efficiunt difficilem. Ipse tamen semper quaerere debet quod iustum est et bonum, atque voluntatem Dei in Lege divina expressam discernere.
[1788]
Ad hoc, homo conatur facta experientiae et signa temporum per prudentiae virtutem, per personarum prudentium consilia et per Spiritus Sancti Eiusque donorum adiutorium interpretari.
[1789]
In omnibus casibus quaedam applicantur regulae:
— Nunquam licet malum facere ut ex eo bonum proveniat.
— «Regula aurea»: «Omnia [...], quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis» (Mt 7,12).Cf Lc 6,31; Tb 4,15.
— Caritas semper proximi et eius conscientiae continet observantiam. «Peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis» (1 Cor 8,12). «Bonum est non [...] [facere] id, in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur» (Rom 14,21 vulg.).