Homo semper certo suae conscientiae debet oboedire iudicio. Si contra hoc deliberate ageret, se ipsum damnaret. Sed evenit conscientiam moralem in ignorantia versari et erronea ferre iudicia de actibus ponendis vel iam commissis.
Haec ignorantia saepe responsabilitati personali potest imputari. Hoc evenit, «cum homo de vero ac bono inquirendo parum curat, et conscientia ex peccati consuetudine paulatim fere obcaecatur».77 His in casibus, persona, mali quod committit, est culpabilis.
Ignorantia Christi et Eius Evangelii, mala exempla ab aliis praebita, passionum servitus, postulatio male intellectae autonomiae conscientiae, reiectio auctoritatis Ecclesiae eiusque doctrinae, defectus conversionis et caritatis origo esse possunt deflexionum iudicii in modo morali agendi.
Si — e contra — ignorantia est invincibilis, vel iudicium erroneum sine subiecti moralis responsabilitate, malum a persona commissum non potest ei imputari. Ipsum nihilominus manet malum, privatio, deordinatio. Est ergo necessarium operam dare ut conscientia moralis a suis erroribus corrigatur.
Conscientia bona et pura illuminatur fide vera. Nam caritas simul procedit «de corde puro et conscientia bona et fide non ficta» (1 Tim 1,5):78
« Quo magis ergo conscientia recta praevalet, eo magis personae et coetus a caeco arbitrio recedunt et normis obiectivis moralitatis conformari satagunt ».79