カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1812-1829

[1812]
Virtutes humanae in virtutibus radicantur theologalibus quae hominis facultates ad naturae divinae accommodant participationem.85 Virtutes enim theologales directe ad Deum referuntur. Christianos disponunt ut in consuetudine cum Sanctissima Trinitate vivant. Deum Unum et Trinum habent tamquam originem, motivum et obiectum.
[1813]
Virtutes theologales moralem agendi modum christiani proprium fundant, animant et distinguunt. Ipsae omnes virtutes morales informant et vivificant. A Deo in animas infunduntur fidelium ad eos efficiendos capaces qui tamquam filii Eius agant et vitam mereantur aeternam. Ipsae praesentiae et actionis Spiritus Sancti in hominis facultatibus sunt pignus. Tres sunt virtutes theologales: fides, spes et caritas.86
[1814]
Fides virtus est theologalis qua in Deum credimus atque omnia quae Ipse nobis dixit et revelavit quaeque Ecclesia nobis credenda proponit, quia Ille est ipsa veritas. Fide «homo se totum libere Deo committit».87 Propterea qui credit, voluntatem Dei cognoscere conatur et facere. «Iustus [...] ex fide vivet» (Rom 1,17). Fides viva «per caritatem operatur» (Gal 5,6).
[1815]
Fidei donum in eo permanet qui contra eamdem non peccavit.88 Sed «fides sine operibus mortua est» (Iac 2,26). Fides, spe et amore privata, fidelem Christo plene non unit neque eum vivens Eius corporis efficit membrum.
[1816]
Christi discipulus non solum debet fidem servare ex eaque vivere, sed illam praeterea profiteri, cum securitate testari et propagare: «Omnes [...] parati sint oportet, Christum coram hominibus confiteri, Eumque inter persecutiones, quae Ecclesiae nunquam desunt, in via crucis subsequi».89 Fidei servitium et testimonium ad salutem requiruntur: «Omnis [...] qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis; qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis» (Mt 10,32-33).
[1817]
Spes est virtus theologalis qua, tamquam nostram felicitatem, Regnum caelorum et vitam appetimus aeternam, nostram fiduciam in Christi collocantes promissionibus et nitentes non nostris viribus, sed auxilio gratiae Spiritus Sancti. «Teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit» (Heb 10,23). Is Hunc Spiritum «effudit super nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum, ut iustificati gratia Ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae» (Tit 3,6-7).
[1818]
Virtus spei appetitioni respondet ad felicitatem a Deo in corde uniuscuiusque hominis positae; exspectationes assumit quae activitates inspirant hominum; eas purificat ut easdem ad Regnum caelorum ordinet; ab animi protegit defectione; in omni sustinet derelictione; in beatitudinis aeternae exspectatione dilatat cor. Spei impulsus a caeco sui amore («egoismo») praeservat et ad felicitatem ducit caritatis.
[1819]
Spes christiana spem populi electi iterum assumit et perficit, quae suam originem suumque invenit exemplar in spe Abrahae promissionibus Dei in Isaac repleti et per sacrificii probationem purificati.90 «Contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium» (Rom 4,18).
[1820]
Inde ab initio praedicationis Iesu, spes christiana in nuntio explicatur beatitudinum. Beatitudines, caelum versus, tamquam in novam Terram promissam, nostram elevant spem; huic delineant viam per probationes quae Iesu manent discipulis. Sed per Iesu Christi Eiusque passionis merita, Deus nos in spe servat quae «non confundit» (Rom 5,5). Spem «sicut ancoram habemus animae, tutam ac firmam», eo usque incedentem «ubi praecursor pro nobis introivit Iesus» (Heb 6,19-20). Ipsa est etiam armatura quae nos in colluctatione protegit salutis: «induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis» (1 Thess 5,8). Illa nobis in ipsa probatione procurat gaudium: «Spe gaudentes, in tribulatione patientes» (Rom 12,12). In oratione exprimitur et nutritur, praesertim in Oratione dominica, compendio omnium quae spes efficit ut appetamus.
[1821]
Sperare igitur possumus caeli gloriam a Deo illis promissam qui Eum diligunt91 et Eius faciunt voluntatem.92 In quibuslibet adiunctis, unusquisque debet sperare, cum gratia Dei, perseverare in finem93 et caeli obtinere gaudium tamquam aeternam Dei pro bonis operibus gratia Christi peractis retributionem. Spe orat Ecclesia «omnes homines [...] salvos fieri» (1 Tim 2,4). Ipsa, in gloria caeli, Christo, Sponso suo, unita esse cupit:
« Spera, spera, tu quae nescis quandonam veniet dies et hora. Diligenter vigila, quoniam breviter omnia transeunt, quamvis desiderium tuum in incertum vertat certum, et in longum vertat breve tempus. Animadverte te, quo magis certabis, eo magis amorem, quem in Deum habes tuum, esse monstraturam et magis, Dilecto tuo fruituram cum gaudio et delectatione, quae finem habere non potest ».94
[1822]
Caritas est virtus theologalis qua Deum super omnia propter Se Ipsum et proximum nostrum tamquam nosmetipsos propter Dei diligimus amorem.
[1823]
Iesus ex caritate mandatum novum efficit.95 Suos diligens «in finem» (Io 13,1), Patris manifestat amorem quem Ipse recipit. Discipuli se mutuo diligentes Iesu imitantur amorem quem etiam in se recipiunt. Propterea dicit Iesus: «Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea» (Io 15,9). Et etiam: «Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos» (Io 15,12).
[1824]
Caritas, fructus Spiritus et plenitudo Legis, Dei et Eius Christi servat mandata. «Manete in dilectione mea. Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea» (Io 15,9-10).96
[1825]
Christus amore erga nos mortuus est, cum adhuc eramus «inimici» (Rom 5,10). Dominus a nobis postulat ut amemus sicut Ipse etiam nostros inimicos,97 ut nos remotissimo faciamus proximos,98 ut sicut Ipsum amemus parvulos99 et pauperes.100
Sanctus apostolus Paulus incomparabilem caritatis effecit descriptionem: « Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet » (1 Cor 13,4-7).
[1826]
Sine caritate, dicit etiam Apostolus, «nihil sum». Et quidquid est privilegium, servitium, etiam virtus... si caritatem non habuero, «nihil mihi prodest».101 Caritas est omnibus superior virtutibus. Virtutum theologalium est prima: «Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas» (1 Cor 13,13).
[1827]
Omnium virtutum exercitium caritate animatur et inspiratur. Ipsa est «vinculum perfectionis» (Col 3,14); ipsa est forma virtutum; eas connectit et inter se ordinat; fons est et terminus earum christianae praxis. Caritas roborat et purificat nostram humanam amandi facultatem. Eam ad supernaturalem amoris divini perfectionem elevat.
[1828]
Praxis vitae moralis caritate animata spiritualem filiorum Dei libertatem praebet christiano. Hic non amplius sistit coram Deo tamquam servus in timore servili neque tamquam mercennarius salarium quaerens, sed tamquam filius qui amori respondet Illius qui «prior dilexit nos» (1 Io 4,19):
« Aut enim supplicii metu a malo declinamus, versamurque in affectu servili; aut mercedis fructus requirentes, ob nostram ipsorum utilitatem mandata explemus, et hoc pacto mercennariis efficimur similes; aut ob ipsum honestum caritatemque erga Legislatorem nostrum [...], et ita demum ut filii afficimur ».102
[1829]
Caritas habet, ut fructus, gaudium, pacem et misericordiam; beneficentiam exigit et correctionem fraternam; benevola est; reciprocationem suscitat, manet quin quaerat quae sua sunt, et est liberalis; amicitia est et communio:
« Ipsa est consummatio omnium operum nostrorum, dilectio. Ibi est finis: propter hoc currimus; ad ipsum currimus; cum venerimus ad eam, requiescemus ».103