[1812]
人間的徳は対神徳に根ざし、この対神徳は人間の諸能力を神の本性にあずかるようにさせます2ペトロ1・4参照。。対神徳とは、直接に神を対象としたものです。対神徳は、キリスト者を聖三位との交わりのうちに生きるようにさせます。三位一体の神が、その起源であり、動機であり、目的なのです。
Virtutes humanae in virtutibus radicantur theologalibus quae hominis facultates ad naturae divinae accommodant participationem.Cf 2 Pe 1,4. Virtutes enim theologales directe ad Deum referuntur. Christianos disponunt ut in consuetudine cum Sanctissima Trinitate vivant. Deum Unum et Trinum habent tamquam originem, motivum et obiectum.
[1813]
対神徳はキリスト者の倫理的生活の土台であり、源であり、これを特徴づけるものです。あらゆる倫理徳に生気を与え、活気づけます。神の子供としてふるまい、永遠のいのちに値する行為をすることができるように、信者の心に神から注がれたものです。それは、人間の諸能力のうちに聖霊がともにおり、働いておられるということの保証です。対神徳は三つあります。すなわち、信仰と希望と愛です1コリント13・13参照。。
Virtutes theologales moralem agendi modum christiani proprium fundant, animant et distinguunt. Ipsae omnes virtutes morales informant et vivificant. A Deo in animas infunduntur fidelium ad eos efficiendos capaces qui tamquam filii Eius agant et vitam mereantur aeternam. Ipsae praesentiae et actionis Spiritus Sancti in hominis facultatibus sunt pignus. Tres sunt virtutes theologales: fides, spes et caritas.Cf 1 Cor 13,13.
[1814]
信仰は対神徳です。この信仰の徳によってわたしたちは、神と、神がわたしたちに語られ啓示されたこと、また教会が信じなければならないこととして教えるすべてのことを信じます。神は真理そのものだからです。信仰によって、「人間は、自由に自分自身をまったく神にゆだねるのです」第2バチカン公会議『神の啓示に関する教義憲章』,第5項(Dei Verbum)。。それゆえ、信者は神のみ旨を知り、行うように努めます。「正しい者は信仰によって生きる」(ローマ1∙17)のであり、生きた信仰は「愛の実践を伴う」(ガラテヤ5∙6)のです。
Fides virtus est theologalis qua in Deum credimus atque omnia quae Ipse nobis dixit et revelavit quaeque Ecclesia nobis credenda proponit, quia Ille est ipsa veritas. Fide «homo se totum libere Deo committit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 5: AAS 58 (1966) 819. Propterea qui credit, voluntatem Dei cognoscere conatur et facere. «Iustus [...] ex fide vivet» (Rom 1,17). Fides viva «per caritatem operatur» (Gal 5,6).
[1815]
信仰というたまものは、信仰に反する罪を犯さなかった人のうちにとどまりますトリエント公会議第6総会『義化についての教令』第15章(Decretum de iustificatione : DS1544)参照。。しかし、「行いを伴わない信仰は死んだもの」(ヤコブ2∙26)であり、希望と愛とを伴わない信仰は、信者を完全にキリストに一致させることも、キリストのからだの生きた一部とすることもありません。
Fidei donum in eo permanet qui contra eamdem non peccavit.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 15: DS 1544. Sed «fides sine operibus mortua est» (Iac 2,26). Fides, spe et amore privata, fidelem Christo plene non unit neque eum vivens Eius corporis efficit membrum.
[1816]
キリストの弟子は単に信仰を守り実践するだけではなく、これを公言し、確信をもってあかしし、広めるべきです。「すべての人はキリストを人々の前で宣言し、教会に決して欠けることのない迫害の中にあって、十字架の道をたどりつつキリストに従う覚悟を決めておかなければなりません」第2バチカン公会議『教会憲章』,第42項(Lumen gentium)。『信教の自由に関する宣言』,第14項参照。。信仰を守りあかしすることは、救いに必要です。「だれでも人々の前で自分をわたしの仲間であるといい表す者は、わたしも天の父の前で、その人をわたしの仲間であるといい表す。しかし、人々の前でわたしを知らないという者は、わたしも天の父の前で、その人を知らないという」(マタイ10∙32-33)。
Christi discipulus non solum debet fidem servare ex eaque vivere, sed illam praeterea profiteri, cum securitate testari et propagare: «Omnes [...] parati sint oportet, Christum coram hominibus confiteri, Eumque inter persecutiones, quae Ecclesiae nunquam desunt, in via crucis subsequi».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 42: AAS 57 (1965) 48; cf Id., Decl. Dignitatis humanae, 14: AAS 58 (1966) 940. Fidei servitium et testimonium ad salutem requiruntur: «Omnis [...] qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis; qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis» (Mt 10,32-33).
[1817]
希望は対神徳です。この希望の徳によってわたしたちは、キリストの約束に信頼し、自分たちの力ではなく聖霊の恵みの助けに寄り頼みながら、わたしたちに幸せをもたらしてくれる天の国と永遠のいのちとを待ち望みます。「約束してくださったのは真実のかたなのですから、公にいい表した希望を揺るがぬようしっかり保ちましょう」(ヘブライ10∙23)。「神は、わたしたちの救い主イエス・キリストを通して、この聖霊をわたしたちに豊かに注いでくださいました。こうしてわたしたちは、キリストの恵みによって義とされ、希望どおり永遠のいのちを受け継ぐ者とされたのです」(テトス3∙6-7)。
Spes est virtus theologalis qua, tamquam nostram felicitatem, Regnum caelorum et vitam appetimus aeternam, nostram fiduciam in Christi collocantes promissionibus et nitentes non nostris viribus, sed auxilio gratiae Spiritus Sancti. «Teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit» (Heb 10,23). Is Hunc Spiritum «effudit super nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum, ut iustificati gratia Ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae» (Tit 3,6-7).
[1818]
希望の徳は、すべての人の心に神がともしてくださった幸福へのあこがれにこたえるものです。人間の行動を活気づけるさまざまな希望を吸収し、それを天の国を目指すように浄化し、失望から守り、見捨てられた状態の中で支え、永遠の至福の期待で心を晴れ晴れとさせてくれます。希望の躍動は自己愛(「利己主義」)から守り、愛の幸せへと導きます。
Virtus spei appetitioni respondet ad felicitatem a Deo in corde uniuscuiusque hominis positae; exspectationes assumit quae activitates inspirant hominum; eas purificat ut easdem ad Regnum caelorum ordinet; ab animi protegit defectione; in omni sustinet derelictione; in beatitudinis aeternae exspectatione dilatat cor. Spei impulsus a caeco sui amore («egoismo») praeservat et ad felicitatem ducit caritatis.
[1819]
キリスト者の希望はかつての選ばれた民の希望を踏襲し、これをまっとうするものですが、その起源と原型はアブラハムの希望にあります。アブラハムはイサクに関する多くの約束を神から受けましたが、彼の心は、イサクをいけにえにする試練によって浄化されました創世記17・4-8,22・1-18参照。。「希望するすべもなかったときに、なおも望みを抱いて、信じ、……多くの民の父となりました」(ローマ4∙18)。
Spes christiana spem populi electi iterum assumit et perficit, quae suam originem suumque invenit exemplar in spe Abrahae promissionibus Dei in Isaac repleti et per sacrificii probationem purificati.Cf Gn 17,4-8; 22,1-18. «Contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium» (Rom 4,18).
[1820]
キリスト者の希望は、真福八端を告げるイエスの説教の冒頭ですでに示されています。真福八端はわたしたちの希望を、新しい約束の地である天に向けて高めます。そして、イエスの弟子たちが受けるはずの試練のときにはずっと、その中で述べられている道を示し続けます。しかし神は、イエス・キリストとその受難の功徳とにより、わたしたちを「欺くことのない希望」(ローマ5∙5 参照)のうちにとどまらせてくださいます。わたしたちは、「魂にとって頼りになる、安定したいかりのようなもの」である希望をたずさえて、「イエス〔が〕わたしたちのために先駆者として入って行〔かれた〕」(ヘブライ6∙19-20)ところまで歩いていくのです。希望はまた、救いのための戦いにおいてわたしたちを守る武器のようなものです。「信仰と愛を胸当てとして着け、救いの希望をかぶととしてかぶりましょう」(一テサロニケ5∙8)。希望は、試練のさ中にあっても喜びをもたらします。「希望をもって喜び、苦難を耐え忍〔ぶ〕」(ローマ12∙12)ことが大切です。わたしたちの希望は祈りの中で、とくに、わたしたちが希望を込めて望んでいるあらゆる内容が要約されている「主の祈り」の中で表現され、祈りながら育てられます。
Inde ab initio praedicationis Iesu, spes christiana in nuntio explicatur beatitudinum. Beatitudines, caelum versus, tamquam in novam Terram promissam, nostram elevant spem; huic delineant viam per probationes quae Iesu manent discipulis. Sed per Iesu Christi Eiusque passionis merita, Deus nos in spe servat quae «non confundit» (Rom 5,5). Spem «sicut ancoram habemus animae, tutam ac firmam», eo usque incedentem «ubi praecursor pro nobis introivit Iesus» (Heb 6,19-20). Ipsa est etiam armatura quae nos in colluctatione protegit salutis: «induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis» (1 Thess 5,8). Illa nobis in ipsa probatione procurat gaudium: «Spe gaudentes, in tribulatione patientes» (Rom 12,12). In oratione exprimitur et nutritur, praesertim in Oratione dominica, compendio omnium quae spes efficit ut appetamus.
[1821]
わたしたちは、神を愛し
ローマ8・28-30参照。そのみ旨を行う人々
マタイ7・21参照。に神が約束された天の栄光を希望することができます。どのような場合にも、だれもが、神の恵みに助けられて最後まで耐え忍び
マタイ10・22、トリエント公会議第6総会『義化についての教令』第13章(DS1541)参照。、キリストの恵みによって行ったよいわざに対する神からの永遠の報いである天の喜びをいただけると希望しなければなりません。教会は希望をもって「すべての人々が救われ」(一テモテ2∙4)るように祈り、天の栄光の中で花婿であるキリストに結ばれることを切望しているのです。
「希望しなさい。希望するのです。あなたはその日、その時を知らないのです。よくよく目を覚ましていなさい。あなたが確かなことを疑い、短い時を長く感じている間に、すべては矢のように過ぎ去るからです。よく考えてごらんなさい。努力すればするほど、神に寄せるあなたの愛が明らかとなり、決して終わることのない幸せと法悦の中であなたの愛するかたと一緒に喜ぶことになるのです」イエスの聖テレジア『神への叫び』 (S. Teresa de Jesus, Exclamacwnes del alma, a Dios, 15, 3 : Biblioteca Mistica carmelitana, v. 4 [Burgos 1917] 290)。。
Sperare igitur possumus caeli gloriam a Deo illis promissam qui Eum diligunt
Cf Rom 8,28-30. et Eius faciunt voluntatem.
Cf Mt 7,21. In quibuslibet adiunctis, unusquisque debet sperare, cum gratia Dei, perseverare in finem
Cf Mt 10,22; Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 13: DS 1541. et caeli obtinere gaudium tamquam aeternam Dei pro bonis operibus gratia Christi peractis retributionem. Spe orat Ecclesia «omnes homines [...] salvos fieri» (
1 Tim 2,4). Ipsa, in gloria caeli, Christo, Sponso suo, unita esse cupit:
« Spera, spera, tu quae nescis quandonam veniet dies et hora. Diligenter vigila, quoniam breviter omnia transeunt, quamvis desiderium tuum in incertum vertat certum, et in longum vertat breve tempus. Animadverte te, quo magis certabis, eo magis amorem, quem in Deum habes tuum, esse monstraturam et magis, Dilecto tuo fruituram cum gaudio et delectatione, quae finem habere non potest ».Sancta Theresia a Iesu, Exclamaciones del alma a Dios, 15, 3: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 4 (Burgos 1917) p. 290.
[1822]
愛は対神徳です。この愛徳によってわたしたちは、すべてに超えて神を神ご自身のゆえに愛し、神への愛のゆえに隣人を自分自身と同じように愛します。
Caritas est virtus theologalis qua Deum super omnia propter Se Ipsum et proximum nostrum tamquam nosmetipsos propter Dei diligimus amorem.
[1823]
イエスは愛を新しいおきてとされますヨハネ13・34参照。。弟子たちを「この上なく」(ヨハネ13∙1)愛されることによって、ご自分が受けている御父の愛を表されます。弟子たちは互いに愛し合うことにより、自分たちにも示されているイエスの愛に倣います。だからイエスは、「父がわたしを愛されたように、わたしもあなたがたを愛してきた。わたしの愛にとどまりなさい」(ヨハネ15∙9)、さらに、「わたしがあなたがたを愛したように、互いに愛し合いなさい。これがわたしのおきてである」(ヨハネ15∙12)といわれるのです。
Iesus ex caritate mandatum novum efficit.Cf Io 13,34. Suos diligens «in finem» (Io 13,1), Patris manifestat amorem quem Ipse recipit. Discipuli se mutuo diligentes Iesu imitantur amorem quem etiam in se recipiunt. Propterea dicit Iesus: «Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea» (Io 15,9). Et etiam: «Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos» (Io 15,12).
[1824]
霊の実であり、律法の完成である愛があれば、神およびその御子キリストのおきてを守ります。「わたしの愛にとどまりなさい。……わたしのおきてを守るなら、わたしの愛にとどまっていることになる」(ヨハネ15∙9-10)マタイ22・40,ローマ13・8-10参照。。
Caritas, fructus Spiritus et plenitudo Legis, Dei et Eius Christi servat mandata. «Manete in dilectione mea. Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea» (Io 15,9-10).Cf Mt 22,40; Rom 13,8-10.
[1825]
キリストはわたしたちがまだ「敵」であったときに(ローマ5∙10)、わたしたちへの愛のためにいのちをささげられました。キリストはわたしたちに、ご自分と同じように
敵をも愛し
マタイ5・44参照。、もっとも遠くにいる人の隣人となり
ルカ10・27-37参照。、キリストを愛するように、幼子や
マルコ9・37参照。貧しい人々を
マタイ25・40,45参照。愛することを求められます。
使徒聖パウロは愛の特徴について比類のない描写をしています。「愛は忍耐強い。愛は情け深い。ねたまない。愛は自慢せず、高ぶらない。礼を失せず、自分の利益を求めず、いらだたず、恨みを抱かない。不義を喜ばず、真実を喜ぶ。すべてを忍び、すべてを信じ、すべてを望み、すべてに耐える」(一コリント13∙4-7)。
Christus amore erga nos mortuus est, cum adhuc eramus «inimici» (
Rom 5,10). Dominus a nobis postulat ut amemus sicut Ipse etiam nostros
inimicos,
Cf Mt 5,44. ut nos remotissimo faciamus proximos,
Cf Lc 10,27-37. ut sicut Ipsum amemus parvulos
Cf Mc 9,37. et pauperes.
Cf Mt 25,40.45. Sanctus apostolus Paulus incomparabilem caritatis effecit descriptionem: « Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet » (1 Cor 13,4-7).
[1826]
使徒パウロはまた、愛がなければ「〔わたしは〕無に等しく」、どんな特別なたまものも、奉仕も、徳であっても、愛がなければ、「わたしに何の益もない」ともいいます1コリント13・1-3参照。。愛はあらゆる徳にまさるものであり、対神徳の中でも第一のものです。「信仰と、希望と、愛、この三つは、いつまでも残る。その中でもっとも大いなるものは、愛である」(一コリント13∙13)。
Sine caritate, dicit etiam Apostolus, «nihil sum». Et quidquid est privilegium, servitium, etiam virtus... si caritatem non habuero, «nihil mihi prodest».Cf 1 Cor 13,1-3. Caritas est omnibus superior virtutibus. Virtutum theologalium est prima: «Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas» (1 Cor 13,13).
[1827]
すべての徳は、愛によって生かされ、導かれながら実行されます。愛は「完成させるきずな」(コロサイ3∙14)であり、諸徳を諸徳たらしめるものです。これらを関連させ、相互に秩序づける、キリスト者としての徳の実践の源泉であり結びでもあります。愛徳は人間が持っている愛するという能力を支え、浄化し、神的愛の超自然的完全さへと高めます。
Omnium virtutum exercitium caritate animatur et inspiratur. Ipsa est «vinculum perfectionis» (Col 3,14); ipsa est forma virtutum; eas connectit et inter se ordinat; fons est et terminus earum christianae praxis. Caritas roborat et purificat nostram humanam amandi facultatem. Eam ad supernaturalem amoris divini perfectionem elevat.
[1828]
キリスト者は、愛に生かされた倫理生活を実践することによって、神の子の自由を得ます。このようなキリスト者は、もはや、卑屈な恐れを抱く奴隷や報酬を求める雇われ人としてではなく、「まずわたしたちを愛してくださった」(一ヨハネ4∙19)かたの愛にこたえる子として神のみ前に立つのです。
「わたしたちが罰を恐れて悪から遠ざかるのであれば、奴隷のようであり、報酬に引かれれば、雇われ人のような者になります。ところが、善そのもののため、また、わたしたちにおきてをお与えになるかたへの愛に駆られて従えば……、子供と同じようなものにしていただけるのです」聖バジリオ『修道士大規定』 (S. Basilius Magnus, Regulae fusius tractatae, prol. 3: PG31, 896)。。
Praxis vitae moralis caritate animata spiritualem filiorum Dei libertatem praebet christiano. Hic non amplius sistit coram Deo tamquam servus in timore servili neque tamquam mercennarius salarium quaerens, sed tamquam filius qui amori respondet Illius qui «prior dilexit nos» (
1 Io 4,19):
« Aut enim supplicii metu a malo declinamus, versamurque in affectu servili; aut mercedis fructus requirentes, ob nostram ipsorum utilitatem mandata explemus, et hoc pacto mercennariis efficimur similes; aut ob ipsum honestum caritatemque erga Legislatorem nostrum [...], et ita demum ut filii afficimur ».Sanctus Basilius Magnus, Regulae fusius tractatae, prol. 3: PG 31, 896.
[1829]
愛の
実は喜び、平和、あわれみです。愛は慈善と兄弟的忠告とを求めます。思いやりがあり、相互愛を生み、私欲を求めず、寛大です。それはまた、友情であり交わりです。
「愛はわたしたちの全行為の完成です。そこにわたしたちの目的があり、わたしたちは愛に駆られて、愛を目指して走ります。そしてその愛に到達すれば、その中で憩うでしょう」聖アウグスティヌス『ヨハネの第1の手紙講話』 (In epistulam Ioannis ad Parthos tractatus, 10, 4 : PL 35, 2056-2057)。。
Caritas habet, ut
fructus, gaudium, pacem et misericordiam; beneficentiam exigit et correctionem fraternam; benevola est; reciprocationem suscitat, manet quin quaerat quae sua sunt, et est liberalis; amicitia est et communio:
« Ipsa est consummatio omnium operum nostrorum, dilectio. Ibi est finis: propter hoc currimus; ad ipsum currimus; cum venerimus ad eam, requiescemus ».Sanctus Augustinus, In epistulam Ioannis ad Parthos tractatus, 10, 4: PL 35, 2056-2057.