カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1814-1816

[1814]
Fides virtus est theologalis qua in Deum credimus atque omnia quae Ipse nobis dixit et revelavit quaeque Ecclesia nobis credenda proponit, quia Ille est ipsa veritas. Fide «homo se totum libere Deo committit».87 Propterea qui credit, voluntatem Dei cognoscere conatur et facere. «Iustus [...] ex fide vivet» (Rom 1,17). Fides viva «per caritatem operatur» (Gal 5,6).
[1815]
Fidei donum in eo permanet qui contra eamdem non peccavit.88 Sed «fides sine operibus mortua est» (Iac 2,26). Fides, spe et amore privata, fidelem Christo plene non unit neque eum vivens Eius corporis efficit membrum.
[1816]
Christi discipulus non solum debet fidem servare ex eaque vivere, sed illam praeterea profiteri, cum securitate testari et propagare: «Omnes [...] parati sint oportet, Christum coram hominibus confiteri, Eumque inter persecutiones, quae Ecclesiae nunquam desunt, in via crucis subsequi».89 Fidei servitium et testimonium ad salutem requiruntur: «Omnis [...] qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis; qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis» (Mt 10,32-33).