カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1846-1848

[1846]
Evangelium est revelatio, in Iesu Christo, misericordiae Dei erga peccatores.106 Angelus id nuntiat Ioseph: «Vocabis nomen Eius Iesum: Ipse enim salvum faciet populum Suum a peccatis eorum» (Mt 1,21). Idem valet de Eucharistia, sacramento Redemptionis: «Hic est enim sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum» (Mt 26,28).
[1847]
Deus, «qui [...] te fecit sine te, non te iustificat sine te».107 Eius misericordiae acceptatio a nobis postulat culparum nostrarum confessionem: «Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia» (1 Io 1,8-9).
[1848]
Sicut sanctus Paulus id affirmat: «ubi [...] abundavit peccatum, superabundavit gratia» (Rom 5,20). Sed gratia ut opus efficiat suum, peccatum debet detegere ad nostrum convertendum cor et ad nobis conferendam «iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum» (Rom 5,21). Deus, sicut medicus qui vulnus inspicit antequam illud sanet, per Suum Verbum Suumque Spiritum, lucem in peccatum emittit vivam:
« Conversio enim postulat persuasionem de peccato, iudicium in se interius continet ipsius conscientiae idque, cum comprobatio sit actionis Spiritus veritatis in hominis intimo, simul novum evadit principium largitionis gratiae amorisque: "Accipite Spiritum Sanctum". Itaque, in illo "arguere de peccato" reperimus duplicem largitionem: donum veritatis ipsius conscientiae necnon donum certitudinis de Redemptione. Spiritus veritatis est Paraclitus ».108