カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1849-1851

[1849]
Peccatum contra rationem, veritatem, rectam conscientiam est culpa; a vero amore erga Deum et erga proximum, propter perversam ad quaedam bona affectionem, est defectio. Hominis vulnerat naturam et humanam attentat solidarietatem. Definitum est tamquam «factum vel dictum vel concupitum aliquid contra aeternam Legem».109
[1850]
Peccatum est in Deum offensa: «Tibi, Tibi soli peccavi et malum coram Te feci» (Ps 51,6). Peccatum se contra Dei amorem erga nos extollit et ab eo nostra amovet corda. Idem, sicut primum peccatum, inoboedientia est, contra Deum rebellio, propter voluntatem essendi «sicut Deus» (Gn 3,5), bonum et malum cognoscendo et determinando. Sic peccatum est «amor sui usque ad contemptum Dei».110 Propter hanc sui ipsius superbam exaltationem, peccatum oboedientiae Iesu quae salutem perfecit,111 per diametrum est oppositum.
[1851]
In passione praecise, in qua Christi misericordia illud est victura, peccatum suam violentiam suamque multiplicitatem optime manifestat: incredulitatem, mortiferum odium, reiectionem et ludibria principum et populi, Pilati debilitatem, militum crudelitatem, Iudae proditionem Iesu tam acerbam, Petri negationem ac discipulorum derelictionem. In ipsa tamen tenebrarum et Principis huius mundi hora,112 Christi sacrificium secreto fit fons ex quo nostrorum peccatorum inexhauste profluet venia.