[1852]
罪の種類は実に多く、聖書はその幾つかのリストを挙げています。ガラテヤの信徒への手紙は、肉のわざを霊の実に対立させています。「肉のわざは明らかです。それは、姦淫、わいせつ、好色、偶像崇拝、魔術、敵意、争い、そねみ、怒り、利己心、不和、仲間争い、ねたみ、泥酔、酒宴、その他このたぐいのものです。以前いっておいたように、ここでも前もっていいますが、このようなことを行う者は、神の国を受け継ぐことはできません」(ガラテヤ5∙19-21)ローマ1・28-32、1コリント6・9-10、エフェソ5・3-5、コロサイ3・5-9、1テモテ1・9-10、2テモテ3・2-5参照。。
Magna est peccatorum varietas. Plures eorum catalogos affert Scriptura. Epistula ad Galatas opera carnis fructui opponit Spiritus: «Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, ebrietates, comissationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, Regnum Dei non consequentur» (Gal 5,19-21).Cf Rom 1,28-32; 1 Cor 6,9-10; Eph 5,3-5; Col 3,5-9; 1 Tim 1,9-10; 2 Tim 3,2-5.
[1853]
罪は、人間的行為と同じように、その対象によって区別することができます。また、反する徳やその行き過ぎや不足などによっても、あるいはまた反するおきてによっても区別できます。また神に背く罪、隣人に背く罪、自分自身に背く罪というようにも整理できますし、精神的罪と肉体的罪、あるいはさらに思いの罪とことばの罪、行いによる罪と怠りによる罪とに分類することもできます。「悪意、殺意、姦淫、みだらな行い、盗み、偽証、悪口などは、心から出てくる……。これが人を汚す」(マタイ15∙19-20)というキリストの教えによれば、罪の根は人の心の中に、自由意志にあるのです。純粋でよいわざの源である愛も心の中にあるもので、罪はこれを傷つけるのです。
Peccata secundum suum obiectum possunt distingui, sicut pro omni actu humano fit, vel secundum virtutes quibus per excessum vel defectum opponuntur, vel secundum praecepta quibus adversantur. Ordinari etiam possunt prout ad Deum, ad proximum vel ad se ipsum referantur; dividi possunt in spiritualia et carnalia peccata, vel etiam in peccata cogitationis, verbi, per actionem vel per omissionem. Peccati radix est in hominis corde, in eius libera voluntate, secundum Domini doctrinam: «De corde [...] exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Haec sunt, quae coinquinant hominem» (Mt 15,19-20). In corde etiam caritas residet, bonorum operum et purorum principium, quam peccatum vulnerat.