カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1865-1869

[1865]
Peccatum exercitationem constituit ad peccatum; per eorumdem actuum repetitionem vitium generat. Inde perversae procedunt inclinationes quae conscientiam obscurant et concretam de bono et malo corrumpunt aestimationem. Sic peccatum ad se multiplicandum tendit et ad se roborandum, sed sensum moralem radicitus destruere nequit.
[1866]
Vitia possunt statui secundum virtutes quibus adversantur, vel etiam ad peccata capitalia reduci quae experientia christiana, sanctum Ioannem CassianumCf Sanctus Ioannes Cassianus, Conlatio, 5, 2: CSEL 13, 121 (PL 49, 611). et sanctum Gregorium Magnum secuta,Cf Sanctus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, 45, 87: CCL 143B, 1610 (PL 76, 621). distinxit. Capitalia appellantur quia alia peccata, alia vitia generant. Sunt superbia, avaritia, invidia, ira, luxuria, gula, pigritia seu acedia.
[1867]
Traditio catechetica in memoriam etiam revocat exsistere « peccata quae ad coelum clamant». Ad coelum clamant: sanguis Abel;Cf Gn 4,10. peccatum Sodomitarum;Cf Gn 18,20; 19,13. clamor populi in Aegyto oppressi;Cf Ex 3,7-10. gemitus advenae, viduae et orphani;Cf Ex 22,20-22. iniustitia in mercennarium.Cf Dt 24,14-15; Iac 5,4.
[1868]
Peccatum actus est personalis. Praeterea, in peccatis ab aliis commissis habemus responsabilitatem, cum eisdem cooperamur:
— in illis directe et voluntarie participantes;
— ea praecipientes, suadentes, laudantes vel approbantes;
— ea non revelantes vel non impedientes, cum ad id tenemur;
— illos protegentes qui malum faciunt.
[1869]
Sic peccatum homines invicem complices reddit, inter eos concupiscentiam, violentiam et iniustitiam facit regnare. Peccata condiciones sociales et institutiones provocant bonitati divinae contrarias. «Structurae peccati» expressio sunt et effectus peccatorum personalium. Ipsae ad malum vicissim committendum suas inducunt victimas. Sensu analogico, «peccatum sociale» constituunt.Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Reconciliatio et paenitentia, 16: AAS 77 (1985) 216.