結果 1886-1889
「人間社会は、まず第一に、とくに精神的現実とみなすべきものです。人間は、社会によって、真理の光明の中で知識を交換するのであり、権利を行使し義務を果たすことができるのであり、共々に励み合いながら精神的善を追求するのであり、美をその正当なすべての表現において気高く味わい合うのであり、自分自身の最良のものを他の人々にも通じたいという恒久的な心構えを抱くのであり、たえず精神を富まそうと努めるのです。文化活動、経済活動、社会組織、政治的活動と政体、法制、および絶え間なく進展する社会生活の他のすべての表現をつねに活気づけ、方向づけるのです」9。
« Hominum igitur societas [...] primum omnium tamquam res quaedam ad animum praesertim pertinens est habenda; per quam homines, veritatis lumine collustrante, rerum cognitiones inter se communicent; iura sua vindicare et officia exsequi possint; ad bona animi appetenda incitentur; e qualibet re decora, cuicuimodi ipsa est, iustam voluptatem mutuo capiant; perpetua voluntate inclinent ad optima ipsorum quaeque in alios transfundenda; studiose spectent ad aliorum animi bona in animum suum convertenda. Quae quidem bona simul afficiunt, simul omnia dirigunt, quae ad doctrinas, ad rem oeconomicam, ad civium coniunctionem, ad rei publicae progressus et disciplinam, ad legum praecepta, ad reliquas denique partes pertinent, quae extrinsecus hominum communitatem constituunt continenterque explicant ».139