[1897]
「人間社会は、正当に権威を賦与されて、秩序を維持し、最小限、共通善のために尽くす人々がいないならば、秩序のある豊かな社会ではありえません」16。
「権威」とは、人々に法と命令とを与え、受けた人々はそれに従わなければならないような、個人ないし団体の資格をいいます。
«Hominum societas neque bene composita, neque bonorum fecunda esse potest, nisi ei adsint qui, auctoritate legitima decorati, instituta servent et, quantum est satis, in omnium commoda operam curamque impendant suam».146
«Auctoritas» appellatur qualitas propter quam personae vel instituta hominibus leges ferunt atque mandata, et ex parte eorum oboedientiam exspectant.
[1898]
すべての人間共同体は、自らを統御する権威を必要とします17。権威は人間の本性に基づくもので、市民社会の統一に必要なものです。その役割は、社会の共通善を最大限に保証することです。
Omnis humana communitas auctoritate eget, quae eam regat.147 Haec in natura humana suum invenit fundamentum. Ad civitatis unitatem est necessaria. Eius munus consistit in bono communi societatis, in quantum fieri potest, tuendo.
[1899]
倫理的秩序のために必要となる権威は、神に由来するものです。「人は皆、上に立つ権威に従うべきです。神に由来しない権威はなく、今ある権威はすべて神によって立てられたものだからです。したがって、権威に逆らう者は、神の定めに背くことになり、背く者は自分の身に裁きを招くでしょう」(ローマ13∙1-2)18。
Auctoritas, quae ab ordine morali postulatur, a Deo procedit: «Omnis anima potestatibus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt Ipsi, sibi damnationem acquirent» (Rom 13,1-2).148
[1900]
権威には従わなければならないので、すべての人は権威者をふさわしく敬い、尊重し、その任にある人々の功績に応じて感謝と好意とを示さなければなりません。
ローマの聖クレメンス教皇が国の権威者のためにささげたもっとも古い祈りが残っています19。
「主よ、彼らがあなたからゆだねられ主権を円滑に行使するよう、健康と平和、融和と安定をお与えください。主であり、代々に天の王であるあなたこそ、人の子らに栄光と誉れ、そして地上のことがらに対する権能をお授けになるのです。主よ、あなたの御目によく好ましいと思われるところに従って彼らの考えを導いてください。こうして彼らが、あなたが授けられた権能を平和に、柔和に、敬謙に行使し、あなたのあわれみを受けることができますように」20。
Oboedientiae officium omnibus iniungit ut auctoritati honores tribuantur, quae illi debentur, atque ut personae quae eius munus exercent, observantia et, pro earum meritis, gratitudine et benevolentia circumdentur.
Apud sanctum Clementem Romanum Papam invenitur oratio, omnium antiquissima, pro auctoritate politica:149
Eis « da, Domine, sanitatem, pacem, concordiam, firmitatem, ut imperium, quod Tu iis dedisti, sine offendiculo administrent. Tu enim, Domine, caelestis rex saeculorum, filiis hominum das gloriam et honorem et potestatem eorum, quae in terra sunt; Tu, Domine, dirige consilium eorum secundum id, quod bonum et beneplacitum est in conspectu Tuo, ut potestatem a Te datam in pace et mansuetudine pie administrantes propitium Te habeant ».150
[1901]
権威は神が定められた秩序に由来するものですが、「政治体制の決定と政府の指名は国民の自由意志に任されています」21。政治体制の違いは倫理的に容認されますが、それぞれの体制を採用した共同体の合法的な善に寄与するものでなければなりません。自然法や、治安ならびに基本的人権に反する政治体制は、それが統治する国家の共通善を実現することはできません。
Dum auctoritas ad ordinem a Deo determinatum pertinet, oportet ut «regiminis determinatio et moderatorum designatio liberae civium voluntati relinquantur».151
Politicorum regiminum diversitas moraliter admitti potest, dummodo ad bonum legitimum concurrant communitatis quae ea assumit. Regimina, quorum natura legi naturali, ordini publico et personarum iuribus fundamentalibus contraria est, bonum commune nationum, quibus illa imponuntur, nequeunt revera consequi.
[1902]
権威の倫理的正当性は、権威そのものに起因するのではありません。したがって権威者は、専制的にふるまわず、「自由と責任感に根ざす道徳的力として」
22共通善のために行動しなければなりません。
「人間の法律が法の性格を持つのは、それが正しい理性に従う限りにおいてです。このことから、人間の法律が永遠の法に由来することは明らかです。正しい理性に背くのは不当です。法としての根拠を持たず、むしろ、一種の暴力となるからです」23。
Auctoritas suam legitimitatem moralem ex seipsa non elicit. Tyrannice se gerere non debet, sed pro bono operari communi «ut vis moralis, quae libertate et suscepti officii onerisque conscientia nititur»:
152 « Lex humana intantum habet rationem legis, inquantum est secundum rationem rectam: et secundum hoc manifestum est quod a Lege aeterna derivatur. Inquantum vero a ratione recedit, sic dicitur lex iniqua: et sic non habet rationem legis, sed magis violentiae cuiusdam ».153
[1903]
権威が合法的に行使されるのは、その権威のもとにある集団の共通善を追求し、それを得るために倫理的にゆるされる手段を用いる限りにおいてです。指導者が不正な法を発布したり倫理秩序に反する措置を講じるような場合の命令は、良心を拘束することはできません。「そのような場合には、権威は権威であることをやめ、圧政となります」24。
Auctoritas legitime exercetur solummodo si bonum quaerit commune coetus, de quo agitur, et ad illud consequendum media adhibet moraliter licita. Si eveniat ut rectores leges edicant iniustas vel consilia ordini morali capiant contraria, talia mandata conscientias obligare non possent. «Tunc auctoritas ipsa plane corruit, et foeda sequitur iniuria».154
[1904]
「三権の間につり合いが保たれ、この三権とその責任範囲が固有の領域を越えない状態が望ましいのです。これが『法の支配』の原則です。そこでは個人の恣意的意志ではなく、法が支配します」25。
«Idcirco satius est compensari omnem potestatem cum aliis muneribus imperiisque quae eiusdem servent fines. Hoc est "Civitatis iuris" principium, in qua non arbitrariae voluntates hominum, at leges potissimum dominantur».155