カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1897-1904

[1897]
«Hominum societas neque bene composita, neque bonorum fecunda esse potest, nisi ei adsint qui, auctoritate legitima decorati, instituta servent et, quantum est satis, in omnium commoda operam curamque impendant suam».Ioannes XXIII, Litt. enc. Pacem in terris, 46: AAS 55 (1963) 269.
«Auctoritas» appellatur qualitas propter quam personae vel instituta hominibus leges ferunt atque mandata, et ex parte eorum oboedientiam exspectant.
[1898]
Omnis humana communitas auctoritate eget, quae eam regat.Cf Leo XIII, Litt. enc. Diuturnum illud: Leonis XIII Acta 2, 271; Id., Litt. enc. Immortale Dei: Leonis XIII Acta 5, 120. Haec in natura humana suum invenit fundamentum. Ad civitatis unitatem est necessaria. Eius munus consistit in bono communi societatis, in quantum fieri potest, tuendo.
[1899]
Auctoritas, quae ab ordine morali postulatur, a Deo procedit: «Omnis anima potestatibus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt Ipsi, sibi damnationem acquirent» (Rom 13,1-2).Cf 1 Pe 2,13-17.
[1900]
Oboedientiae officium omnibus iniungit ut auctoritati honores tribuantur, quae illi debentur, atque ut personae quae eius munus exercent, observantia et, pro earum meritis, gratitudine et benevolentia circumdentur.
Apud sanctum Clementem Romanum Papam invenitur oratio, omnium antiquissima, pro auctoritate politica:Cf iam 1 Tim 2,1-2.
Eis « da, Domine, sanitatem, pacem, concordiam, firmitatem, ut imperium, quod Tu iis dedisti, sine offendiculo administrent. Tu enim, Domine, caelestis rex saeculorum, filiis hominum das gloriam et honorem et potestatem eorum, quae in terra sunt; Tu, Domine, dirige consilium eorum secundum id, quod bonum et beneplacitum est in conspectu Tuo, ut potestatem a Te datam in pace et mansuetudine pie administrantes propitium Te habeant ».Sanctus Clemens Romanus, Epistula ad Corinthios, 61, 1-2: SC 167, 198-200 (Funk 1, 178-180).
[1901]
Dum auctoritas ad ordinem a Deo determinatum pertinet, oportet ut «regiminis determinatio et moderatorum designatio liberae civium voluntati relinquantur».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 74: AAS 58 (1966) 1096.
Politicorum regiminum diversitas moraliter admitti potest, dummodo ad bonum legitimum concurrant communitatis quae ea assumit. Regimina, quorum natura legi naturali, ordini publico et personarum iuribus fundamentalibus contraria est, bonum commune nationum, quibus illa imponuntur, nequeunt revera consequi.
[1902]
Auctoritas suam legitimitatem moralem ex seipsa non elicit. Tyrannice se gerere non debet, sed pro bono operari communi «ut vis moralis, quae libertate et suscepti officii onerisque conscientia nititur»:Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 74: AAS 58 (1966) 1096.
« Lex humana intantum habet rationem legis, inquantum est secundum rationem rectam: et secundum hoc manifestum est quod a Lege aeterna derivatur. Inquantum vero a ratione recedit, sic dicitur lex iniqua: et sic non habet rationem legis, sed magis violentiae cuiusdam ».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 93, a. 3, ad 2: Ed. Leon. 7, 164.
[1903]
Auctoritas legitime exercetur solummodo si bonum quaerit commune coetus, de quo agitur, et ad illud consequendum media adhibet moraliter licita. Si eveniat ut rectores leges edicant iniustas vel consilia ordini morali capiant contraria, talia mandata conscientias obligare non possent. «Tunc auctoritas ipsa plane corruit, et foeda sequitur iniuria».Ioannes XXIII, Litt. enc. Pacem in terris, 51: AAS 55 (1963) 271.
[1904]
«Idcirco satius est compensari omnem potestatem cum aliis muneribus imperiisque quae eiusdem servent fines. Hoc est "Civitatis iuris" principium, in qua non arbitrariae voluntates hominum, at leges potissimum dominantur».Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 44: AAS 83 (1991) 848.