[1928]
社会が社会正義を実現するのは、各団体や各個人がそれぞれの本性や召命をまっとうするために必要なものを手に入れるための諸条件を満たすときです。社会正義というものは、共通善と権威の行使とに関連しているものなのです。
Societas iustitiam praestat socialem, cum condiciones adimplet quae associationibus et singulis individuis id obtinere permittunt quod illis secundum eorum naturam eorumque vocationem debetur. Iustitia socialis cum bono communi et cum auctoritatis conectitur exercitio.
[1929]
社会正義は、人間の超越的な尊厳を尊重することなしには得られません。人間こそが社会が目指すべき究極の目的なのです。
人間の尊厳の「防御と増進は、創造主によってわたしたちの手にゆだねられた問題であり、歴史のあらゆる時点における男女は、〔……その問題について〕厳しい債務を負っているのです」38。
Iustitia socialis non nisi in observantia transcendentis dignitatis hominis obtineri potest. Persona ultimus est scopus societatis quae ad illam ordinatur:
Personae humanae dignitatis « defensio et provectio a Creatore nobis sunt commissae, et [...] [illius] proprie debitores sunt viri et mulieres, pro suscepto munere, quovis historiae tempore ».168
[1930]
人間を尊重することには、神によって創造されたものとしての尊厳に由来する諸権利を尊重することが含まれています。これらの権利は社会に先だって存在し、社会より上位にあるものです。また、あらゆる権利の倫理的正当性の土台となるものです。これらを軽んじ、あるいは実定法で認めないならば、社会は自らの倫理的正当性を損ないます39。人間の権利が尊重されていない場合は、権威者は他人を従わせるために、実力または暴力を頼みにするほかはありません。善意の人々にこれらの権利を想起させ、過度なあるいは誤った要求とこれらの権利との相違を明らかにするのが教会にゆだねられた務めなのです。
Personae humanae observantia observantiam implicat iurium quae ab eius, tamquam creaturae, procedunt dignitate. Haec iura sunt praevia societati eique imponuntur. Legitimitatem fundant moralem omnis auctoritatis: societas, illa irridens vel illa in sua legislatione positiva agnoscere renuens, suam propriam moralem legitimitatem labefacit.169 Sine tali observantia, auctoritas solummodo vi vel violentiae potest inniti, ad suorum subditorum obtinendam oboedientiam. Ad Ecclesiam pertinet haec iura in memoriam hominum bonae voluntatis revocare, eaque ab abusivis vel falsis distinguere vindicationibus.
[1931]
人間を尊重するということには、「各自は隣人を例外なしに『もう一人の自分』と考えなければならず、まず隣人の生活と、それを人間にふさわしく保つために必要な手段とについて考慮すべきである」40という原理を尊重するということが伴ってきます。いかなる法も、それ自体としては、真に兄弟的な社会を建設するための障害となる、恐れ、偏見、傲慢、利己主義などを消滅させることはできません。このような態度は、一人ひとりを「隣人」、兄弟姉妹とみなす愛がなければ無くなることはありません。
Personae humanae observantia observantiam huius supponit principii: «ut singuli proximum, nullo excepto, tamquam "alterum seipsum" considerare debeant, de eius vita et de mediis ad illam degendam necessariis rationem imprimis habentes».170 Nulla legislatio timores, praeiudicia, superbiae et caeci sui amoris («egoismi») habitus, qui institutioni adversantur societatum vere fraternarum, per se ipsam posset eliminare. Hi agendi modi solum caritate cessant quae in unoquoque homine «proximum», fratrem invenit.
[1932]
他人の隣人となり、積極的に奉仕する義務は、その人が貧しい状態に陥ったときには、いっそうの急務となります。「わたしの兄弟であるこのもっとも小さい者の一人にしたのは、わたしにしてくれたことなのである」(マタイ25∙40)。
Officium se efficiendi proximum alius eique active serviendi adhuc urgentius fit, quo ille est indigentior, in quacumque id sit ratione. «Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25,40).
[1933]
この義務は、わたしたちとは違う考えを持っていたり行動をとったりする人々に対するときにも当てはめられます。キリストの教えはわたしたちに害を及ぼした人々をゆるすことまで求め、新しいおきてである愛のおきてをあらゆる敵に適用させるものです41。福音の精神に基づく救済は敵そのものに対する憎しみとは相いれるものではありませんが、敵が行った悪い行為に対する憎しみとは相いれないわけではありません。
Idem officium extenditur ad illos qui aliter ac nos cogitant vel agunt. Christi doctrina eo usque pervenit ut offensarum requirat veniam. Eadem praeceptum amoris, quod proprium est novae Legis, ad omnes extendit inimicos.171 Liberatio in Evangelii spiritu cum odio inimici tamquam personae incompossibilis est, non tamen cum odio mali quod ille tamquam inimicus peragit.
[1934]
唯一の神にかたどって造られ、同じ理性的霊魂を与えられたすべての人間の起源と本性とは同一です。すべての人間はキリストの犠牲によってあがなわれ、同じ神的至福にあずかるよう召されています。したがって、皆、平等の尊厳を持っているのです。
Omnes homines, ad unius Dei imaginem creati, eadem anima rationali praediti, eamdem habent naturam eamdemque originem. Sacrificio Christi redempti, omnes appellantur ad eamdem beatitudinem divinam participandam: omnes ergo eadem gaudent dignitate.
[1935]
人間は本質的には、人格としての尊厳とそれに由来する人権という点では平等です。
「基本的人権に関するすべての差別は、それが社会的差別であろうと、文化的差別であろうと、あるいは性別・人種・皮膚の色・地位・言語・宗教に基づくものであろうと、神の意図に反するものであり、克服し、排除しなければなりません」42。
Aequalitas inter homines essentialiter eorum dignitati personali innititur iuribusque quae ex ea manant:
« Omnis [...] discriminandi modus in iuribus personae fundamentalibus, sive socialis sive culturalis, ob sexum, stirpem, colorem, socialem condicionem, linguam aut religionem, superandus et removendus est, utpote Dei proposito contrarius ».172
[1936]
人間は生まれたときには、自分の肉体的・精神的発達に必要なすべてを備えてはいないのです。他の人々の助けを必要とします。相違は、年齢、身体的能力、知的・倫理的能力、各自が経験した交流、富の配分などに由来して現れてきます43。「タラントン」は同等に配分されているのではありません44。
Homo, cum in mundum venit, non omnibus gaudet quae ad vitae suae, corporalis et spiritualis, progressionem sunt necessaria. Ipse aliis eget. Differentiae apparent quae cum aetate, cum capacitatibus physicis, cum habilitatibus intellectualibus et moralibus, cum commerciis quibus quisque potuit perfrui, cum distributione divitiarum sunt conexae.173 «Talenta» non aequaliter distribuuntur.174
[1937]
以上の相違は神の計画に基づくもので、神は各自が自分に必要なものを他の人から受け、特別な「タラントン」を持つ者がこれを必要とする人々にその恩恵を分かつことを望んでおられるのです。相違は寛容、好意、分かち合いを促し、しばしばこれを義務づけます。相違はまた、諸文化が相互に豊かにし合うための刺激ともなります。
「わたしは一人の者にすべての徳を与えはしません。……この人とあの人には違った徳を与えます。……ある者には愛、他の者には正義、この者には謙虚、あの者には生き生きとした信仰です。……この世の財物で人間の生活に必要なものに関しては、きわめて不平等に配分し、おのおのが必要とするすべてのものを持つことを望みません。というのは、人間が相互に愛を実践する機会を必ず持てるようになるためです。……わたしが望んだのは、人間が相互に相手を必要とし、わたしから受けた恵みとたまものとを配分するためのわたしの奉仕者となることです」45。
Hae differentiae ad propositum pertinent Dei qui vult alium ab alio ea recipere quibus eget, illosque, quibus «talenta» praesto sunt particularia, ea illis communicare qui eisdem egent. Differentiae personas ad generositatem, ad benevolentiam et ad communicationem excitant et saepe obligant; culturas stimulant ut aliae alias locupletent:
« Cur tam diversas posui [virtutes] ut uni non omnes praebeam, sed huic aliam istique aliam particularem? [...] Alii caritatem praecipue dabo; alii, iustitiam; huic, humilitatem; isti, fidem vivam. [...] Atque ita multa dona et gratias virtutis aliarumque rerum spiritualium et corporalium [...] ego cum maxima inaequalitate omnia distribui qui in uno non omnia posui, ut necessario habeatis occasionem exercendi caritatem, alii relate ad alios; [...] volui alium alio egere et meos esse ministros pro administratione gratiarum atque donorum quae a me receperunt ».175
[1938]
無数の男女を打ちのめす
不正な不平等も存在します。それは明らかに福音とは対立するものです。
「人間の平等な尊厳は、生活条件がもっと人間らしく、公正なものとなることを要求します。一つの人間家族に属する人々、または諸民族の間における経済的、社会的な大きな不平等は醜聞であり、社会正義、平等、人間の尊厳、社会的および国際的平和に反します」46。
Etiam
iniquae inaequalitates exsistunt quae millia millium virorum et mulierum percutiunt. Ipsae Evangelio aperte contradicunt:
« Aequalis personarum dignitas postulat ut ad humaniorem et aequam vitae condicionem deveniatur. Etenim nimiae inter membra vel populos unius familiae humanae inaequalitates oeconomicae et sociales scandalum movent, atque iustitiae sociali, aequitati, personae humanae dignitati, necnon paci sociali et internationali adversantur ».176
[1939]
「友愛」あるいは「社会愛」とも呼ばれる連帯原理は、人間的・キリスト教的兄弟愛から直接に要求されるものです
47。
「現代かなり広まっている危険な〔誤りの最たる〕ものは、まず人間相互の親しみや愛の忘却です。それは、すべての人間の起源が同じであり、すべての人間が同じ理性的本性を備えているゆえに、また、イエス・キリストが罪びとである人類のために十字架の祭壇で永遠の御父にささげられたあがないの犠牲のゆえにも、いかなる民族に属しているかを問わずあらゆる人間に課されているものなのです」48。
Solidarietatis principium, quod etiam «amicitiae» vel «caritatis socialis» nomine enuntiatur, exigentia est directa humanae et christianae fraternitatis:
177 Erroris caput « primum, tam late in praesens pernicioseque vulgatum, oblivione continetur mutuae illius hominum necessitudinis caritatisque, quam quidem cum communis origo postulat, ac rationabilis omnium hominum naturae aequalitas, ad quaslibet iidem gentes pertineant, tum Redemptionis sacrificium praecipit, quod Christus Dominus expiandis animis Aeterno Patri in ara crucis obtulit ».178
[1940]
連帯はまず、財の配分と労働の報酬とによって表されます。連帯にはまた、緊張が除去され、紛争が話し合いで容易に解決されるような、いっそう公正な社会秩序を作り上げるための努力も含まれています。
Solidarietas imprimis in bonorum manifestatur distributione et in remuneratione laboris. Conatum etiam implicat pro ordine sociali iustiore in quo tensiones melius possint resolvi et in quo ipsae exitum conciliatum possint facilius invenire.
[1941]
社会・経済問題は、さまざまな形の連帯、たとえば、貧しい人々同士の連帯、富んでいる人々と貧しい人々との連帯、労働者同士の連帯、雇用者と被雇用者との連帯、諸国間および諸国民間の連帯などによってしか解決できません。国際的連帯は、倫理的秩序が要求するものです。世界平和は、一面では連帯に依存しているのです。
Problemata socialia et oeconomica solvi nequeunt nisi cum omnium solidarietatis formarum adiutorio: solidarietatis pauperum inter se, divitum et pauperum, operariorum inter se, eorum qui in negotio laborem locant et eorum qui in eo illum recipiunt, solidarietatis inter nationes et inter populos. Internationalis solidarietas est ordinis moralis exigentia. Mundi pax partim ex ea pendet.
[1942]
連帯の力は物的善の範囲を越えるものです。教会は、信仰の霊的宝を広めながら、さらに物的なものの発展に寄与し、しばしばこれに新しい道を開きました。こうして、キリストの次のことばがあらゆる時代にわたって裏づけられるものとなっています。「何よりもまず、神の国と神の義とを求めなさい。そうすれば、これらのものはみな加えて与えられる」(マタイ6∙33)。
「二千年来、教会の魂の中で生き生きと受け継がれてきた人類の共同責任という考えがあります。これが人々を英雄的な愛に駆り立ててきましたし、今も農業修道者や奴隷解放者、病気の治癒に携わる人たち、信仰・文化・科学の伝達者たちの心を駆り立てています。彼らはあらゆる時代、あらゆる国民の中で、人間としてまたキリスト者としてのふさわしい生活が可能で容易になるための社会条件を築いてきたのです」49。
Solidarietatis virtus bonorum materialium ambitum excedit. Ecclesia spiritualia fidei distribuens bona, bonorum temporalium progressionem insuper adiuvit, cui saepe novas aperuit vias. Sic, per saeculorum decursum, verbum Domini ad effectum est deductum: «Quaerite autem primum Regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis» (
Mt 6,33):
« Ac si, abhinc duo millia annorum, in anima Ecclesiae, sensus responsabilitatis collectivae omnium pro omnibus non vivat et perseveret, ex quo usque ad heroicam caritatem moti sunt et moventur spiritus, nempe monachi agricolae, servorum liberatores, infirmorum sanatores, fidem, civilem cultum et scientiam omnibus aetatibus omnibusque gentibus afferentes, ad condiciones sociales creandas quae solae sunt capaces vitam homine et christiano dignam efficiendi possibilem et facilem ».179
[1943]
社会が社会正義を実現するのは、各団体や各個人にとって必要なものを手に入れるための諸条件を満たすときです。
Societas iustitiam praestat socialem, cum condiciones adimplet quae associationibus et singulis individuis id obtinere permittunt quod illis debetur.
[1944]
人間を尊重するということは、他の人を「もうひとりの自分」とみなすことです。それは、人間の尊厳に由来する基本的人権を尊重することが前提条件となります。
Personae humanae observantia alterum tamquam «alterum seipsum» considerat. Eadem observantiam supponit iurium fundamentalium, quae ex intrinseca personae profluunt dignitate.
[1945]
人間は、人格としての尊厳とそれに由来する人権という点では平等です。
Aequalitas inter homines eorum dignitati personali innititur iuribusque quae ex ea derivantur.
[1946]
人間間に相違があるのは神の計画に基づくもので、神はわたしたちが相互に必要とし合うことを望まれます。相違が愛を促進させるべきなのです。
Differentiae inter personas ad consilium pertinent Dei qui vult nos mutuo aliis egere. Illae caritatem debent excitare.
[1947]
人間は等しい尊厳を備えているので、過度の社会的・経済的不平等を減少させ、不当な不平等を取り除くための努力をする必要があります。
Aequalis personarum humanarum dignitas conatum exigit ad nimias inaequalitates sociales et oeconomicas reducendas. Eadem ad iniquarum inaequalitatum impellit suppressionem.
[1948]
連帯はきわめてキリスト教的な徳です。物的なものの分かち合いをしながら、それ以上に霊的宝の分かち合いを実践するのです。
Solidarietas virtus est eminenter christiana. Bonorum spiritualium adhuc magis quam materialium exercet participationem.