カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1929-1933

[1929]
Iustitia socialis non nisi in observantia transcendentis dignitatis hominis obtineri potest. Persona ultimus est scopus societatis quae ad illam ordinatur:
Personae humanae dignitatis « defensio et provectio a Creatore nobis sunt commissae, et [...] [illius] proprie debitores sunt viri et mulieres, pro suscepto munere, quovis historiae tempore ».168
[1930]
Personae humanae observantia observantiam implicat iurium quae ab eius, tamquam creaturae, procedunt dignitate. Haec iura sunt praevia societati eique imponuntur. Legitimitatem fundant moralem omnis auctoritatis: societas, illa irridens vel illa in sua legislatione positiva agnoscere renuens, suam propriam moralem legitimitatem labefacit.169 Sine tali observantia, auctoritas solummodo vi vel violentiae potest inniti, ad suorum subditorum obtinendam oboedientiam. Ad Ecclesiam pertinet haec iura in memoriam hominum bonae voluntatis revocare, eaque ab abusivis vel falsis distinguere vindicationibus.
[1931]
Personae humanae observantia observantiam huius supponit principii: «ut singuli proximum, nullo excepto, tamquam "alterum seipsum" considerare debeant, de eius vita et de mediis ad illam degendam necessariis rationem imprimis habentes».170 Nulla legislatio timores, praeiudicia, superbiae et caeci sui amoris («egoismi») habitus, qui institutioni adversantur societatum vere fraternarum, per se ipsam posset eliminare. Hi agendi modi solum caritate cessant quae in unoquoque homine «proximum», fratrem invenit.
[1932]
Officium se efficiendi proximum alius eique active serviendi adhuc urgentius fit, quo ille est indigentior, in quacumque id sit ratione. «Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25,40).
[1933]
Idem officium extenditur ad illos qui aliter ac nos cogitant vel agunt. Christi doctrina eo usque pervenit ut offensarum requirat veniam. Eadem praeceptum amoris, quod proprium est novae Legis, ad omnes extendit inimicos.171 Liberatio in Evangelii spiritu cum odio inimici tamquam personae incompossibilis est, non tamen cum odio mali quod ille tamquam inimicus peragit.