カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1934-1938

[1934]
Omnes homines, ad unius Dei imaginem creati, eadem anima rationali praediti, eamdem habent naturam eamdemque originem. Sacrificio Christi redempti, omnes appellantur ad eamdem beatitudinem divinam participandam: omnes ergo eadem gaudent dignitate.
[1935]
Aequalitas inter homines essentialiter eorum dignitati personali innititur iuribusque quae ex ea manant:
« Omnis [...] discriminandi modus in iuribus personae fundamentalibus, sive socialis sive culturalis, ob sexum, stirpem, colorem, socialem condicionem, linguam aut religionem, superandus et removendus est, utpote Dei proposito contrarius ».172
[1936]
Homo, cum in mundum venit, non omnibus gaudet quae ad vitae suae, corporalis et spiritualis, progressionem sunt necessaria. Ipse aliis eget. Differentiae apparent quae cum aetate, cum capacitatibus physicis, cum habilitatibus intellectualibus et moralibus, cum commerciis quibus quisque potuit perfrui, cum distributione divitiarum sunt conexae.173 «Talenta» non aequaliter distribuuntur.174
[1937]
Hae differentiae ad propositum pertinent Dei qui vult alium ab alio ea recipere quibus eget, illosque, quibus «talenta» praesto sunt particularia, ea illis communicare qui eisdem egent. Differentiae personas ad generositatem, ad benevolentiam et ad communicationem excitant et saepe obligant; culturas stimulant ut aliae alias locupletent:
« Cur tam diversas posui [virtutes] ut uni non omnes praebeam, sed huic aliam istique aliam particularem? [...] Alii caritatem praecipue dabo; alii, iustitiam; huic, humilitatem; isti, fidem vivam. [...] Atque ita multa dona et gratias virtutis aliarumque rerum spiritualium et corporalium [...] ego cum maxima inaequalitate omnia distribui qui in uno non omnia posui, ut necessario habeatis occasionem exercendi caritatem, alii relate ad alios; [...] volui alium alio egere et meos esse ministros pro administratione gratiarum atque donorum quae a me receperunt ».175
[1938]
Etiam iniquae inaequalitates exsistunt quae millia millium virorum et mulierum percutiunt. Ipsae Evangelio aperte contradicunt:
« Aequalis personarum dignitas postulat ut ad humaniorem et aequam vitae condicionem deveniatur. Etenim nimiae inter membra vel populos unius familiae humanae inaequalitates oeconomicae et sociales scandalum movent, atque iustitiae sociali, aequitati, personae humanae dignitati, necnon paci sociali et internationali adversantur ».176