カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1965-1974

[1965]
Lex nova seu Lex evangelica in terris perfectio est Legis divinae, naturalis et revelatae. Ea opus est Christi et in sermone montano praesertim exprimitur. Ea Spiritus Sancti est etiam opus et, per Illum, caritatis lex efficitur interior: «Consummabo super domum Israel et super domum Iudae Testamentum Novum [...] dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum» (Heb 8,8 et 10).198
[1966]
Lex nova est Spiritus Sancti gratia fidelibus per fidem in Christum donata. Per caritatem operatur, et Domini utitur sermone ut nos doceat quid facere oporteat, atque sacramentis ut nobis gratiam communicet ad id agendum:
« Sermonem quem locutus est Dominus noster Iesus Christus in monte, sicut in evangelio secundum Matthaeum legimus, si quis pie sobrieque consideraverit, puto quod inveniet in eo, quantum ad mores optimos pertinet, perfectum vitae christianae modum [...]. Hoc dixi, ut appareat istum sermonem omnibus praeceptis quibus christiana vita informatur, esse perfectum ».199
[1967]
Lex evangelica Legem veterem adimplet,200 perpolit, superat et perficit. In beatitudinibus divinas adimplet promissiones eas elevans easque ad «Regnum caelorum» ordinans. Ad eos se dirigit qui ad hanc novam spem accipiendam cum fide sunt dispositi: ad pauperes, humiles, afflictos, corda habentes pura, persecutionem propter Christum patientes, sic inopinatas Regni delineans vias.
[1968]
Lex evangelica Legis adimplet praecepta. Sermo Domini praescriptiones morales veteris Legis non solvit nec earum minuit valorem, sed earum occultas deducit virtutes et efficit ut ex eis novae oriantur exigentiae: totam earum revelat divinam et humanam veritatem. Nova praecepta non addit externa, sed pervenit usque ad actuum reformandam radicem, cor, ubi homo inter purum eligit et impurum,201 ubi fides, spes et caritas et, cum illis, aliae efformantur virtutes. Evangelium sic Legem ducit ad suam plenitudinem per imitationem perfectionis Patris caelestis,202 per inimicorum veniam et orationem pro persecutoribus, generositatis divinae ad instar.203
[1969]
Lex nova actus exercet religionis: eleemosynam, orationem et ieiunium, eos ordinans ad «Patrem [...] qui videt in abscondito», aliter ac qui cupiunt «ut videantur ab hominibus».204 Eius oratio est «Pater noster».205
[1970]
Lex evangelica electionem implicat decretoriam inter «duas vias»206 et Domini verborum effectionem;207 ea in regula aurea compendiatur: «Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae» (Mt 7,12).208
Tota Lex evangelica in Iesu mandato novo209 continetur, ut nos invicem diligamus sicut Ipse dilexit nos.210
[1971]
Sermoni Domini catechesim moralem doctrinarum apostolicarum addere oportet, sicut Rom 12-15; 1 Cor 12-13; Col 3-4; Eph 4-6; etc. Haec institutio doctrinam Domini cum Apostolorum transmittit auctoritate, praesertim per expositionem virtutum quae ex fide in Christum procedunt et quas caritas, praecipuum Spiritus Sancti donum, animat: «Dilectio sine simulatione. [...] Caritate fraternitatis invicem diligentes [...] spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes» (Rom 12,9-13). Haec catechesis nos etiam docet conscientiae casus tractare sub lumine nostrae ad Christum et ad Ecclesiam relationis.211
[1972]
Lex nova appellatur lex amoris, quia ipsa movet ad agendum amore quem Spiritus Sanctus infundit, potius quam timore; lex gratiae, quia virtutem confert gratiae ad agendum per fidem et sacramenta; lex libertatis,212 quia nos a ritualibus et iuridicis Legis veteris liberat observantiis, nos inclinat ad sponte agendum sub caritatis impulsu, et nos denique transire facit e condicione servi qui «nescit quid facit dominus eius», ad illam amici Christi «quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis» (Io 15,15) vel adhuc ad filii heredis condicionem.213
[1973]
Lex nova, praeter sua praecepta, etiam implicat consilia evangelica. Traditionalis distinctio inter praecepta Dei et consilia evangelica stabilitur relate ad caritatem, perfectionem vitae christianae. Praecepta destinantur ad id vitandum quod cum caritate componi nequit. Consilia habent, ut scopum, id vitare quod, etiamsi ipsi non sit contrarium, potest impedimento esse caritatis progressioni.214
[1974]
Consilia evangelica vivam plenitudinem manifestant caritatis nunquam contentae non amplius donandi. Eiusdem testantur impulsum et nostram spiritualem sollicitant promptitudinem. Novae Legis perfectio essentialiter in praeceptis consistit amoris Dei et proximi. Consilia magis directas indicant vias, faciliora media, et exerceri debent secundum uniuscuiusque vocationem:
« Deus non vult unumquemque omnia observare consilia, sed solummodo illa quae secundum personarum, temporum, occasionum et virium diversitatem conveniunt, prout requirit caritas; ipsa enim est, quae, sicut omnium regina virtutum, omnium mandatorum, omnium consiliorum, et denique omnium legum omniumque actionum christianarum, omnibus suum locum, ordinem, tempus praebet et valorem ».215