カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1975-1986

[1975]
Secundum Scripturam, Lex est paterna Dei instructio, homini praescribens vias quae ad promissam ducunt beatitudinem et mali vetans vias.
[1976]
Lex est «quaedam rationis ordinatio ad bonum commune, ab eo qui curam communitatis habet, promulgata».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 90, a. 4, c: Ed. Leon. 7, 152.
[1977]
Christus finis est Legis.Cf Rom 10,4. Solus Ipse docet et praebet iustitiam Dei.
[1978]
Lex naturalis participatio est sapientiae et bonitatis Dei ab homine ad imaginem Creatoris eius formato. Personae humanae exprimit dignitatem et basim constituit eius iurium eiusque officiorum fundamentalium.
[1979]
Lex naturalis est immutabilis, et permanens per historiae decursum. Regulae, quae eam exprimunt, substantialiter validae perseverant. Fundamentum est necessarium pro regularum moralium aedificatione et pro lege civili.
[1980]
Lex vetus primus Legis revelatae est status. Eius morales praescriptiones in decem compendiantur praeceptis.
[1981]
Lex Moysis plures continet veritates quae rationi naturaliter sunt perviae. Deus illas revelavit quia homines in corde suo eas non legebant.
[1982]
Lex vetus quaedam est ad Evangelium praeparatio.
[1983]
Lex nova est gratia Spiritus Sancti per fidem in Christum recepta, per caritatem operans. Illa praesertim in sermone Domini exprimitur montano et sacramentis utitur ad nobis gratiam communicandam.
[1984]
Lex evangelica Legem veterem adimplet, eam superat eamque ad eius ducit perfectionem: eius promissiones per Regni caelorum beatitudines, eius praecepta radicem reformando actuum, nempe cor.
[1985]
Lex nova est lex amoris, lex gratiae, lex libertatis.
[1986]
Praeter praecepta, Lex nova consilia continet evangelica. «Sanctitas Ecclesiae item speciali modo fovetur multiplicibus consiliis, quae Dominus in Evangelio discipulis Suis observanda proponit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 42: AAS 57 (1965) 48.