[199]
「わたしは神を信じます」。信仰宣言のこの第一の言明は、もっとも根本的なものです。信条の全体が神について述べています。たとえ、人間や世界について述べているとしても、神との関係のもとで述べているのです。神のおきてがその第一戒の展開であるのと同様に、信条のすべての条項は最初の条項とのかかわりにおいてこそ意味を持つものなのです。他の条項はご自分を徐々に人間に啓示された神をよりよく知らせるものです。「信者はまず、神を信じることを宣言します」『ローマ・カテキズム』1, 2, 6(Catechismus Romanus : ed. P. Rodriguez [CittS del Vaticano-Pamplona 1989] 23)。。
«Credo in Deum»: haec prima Professionis fidei affirmatio est etiam omnium maxime fundamentalis. Totum Symbolum de Deo loquitur, et cum de homine etiam loquitur et de mundo, id in relatione facit ad Deum. Omnes Professionis fidei articuli ab hoc pendent primo, sicut mandata Dei primum explicant mandatum. Ceteri articuli faciunt ut melius Deum cognoscamus qualem Ipse Se hominibus gradatim revelavit. «Recte igitur fideles primo se in Deum credere profitentur».Catechismus Romanus, 1, 2, 6: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 23.
[200]
ニケア・コンスタンチノープル信条は、このことばで始まります。旧約の神の啓示に根ざしている神は唯一であるという宣言は、神の存在の信仰と切り離すことができない、実に根本的な宣言なのです。神は比類のないかたで、唯一の神しか存在しません。「キリスト教信仰は、本性上、実体上、本質上、唯一である神が存在することを公言します」同1, 2, 8(op. cit., 26)。。
His verbis Symbolum incipit Nicaenum-Constantinopolitanum. Confessio unicitatis Dei, quae in Revelatione divina Veteris Foederis radicatur, ab illa exsistentiae Dei est inseparabilis atque etiam prorsus fundamentalis. Deus est Unus: non est nisi unus Deus. «Deum igitur natura, substantia, essentia unum [...] christiana fides credit et profitetur».Catechismus Romanus, 1, 2, 8: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 26.
[201]
選ばれた民イスラエルに、神はご自分が唯一であることを啓示されました。「聞け、イスラエルよ、われらの神、主は唯一の主である。あなたは心を尽くし、魂を尽くし、力を尽くして、あなたの神、主を愛しなさい」(申命記6∙4-5)。預言者たちを通して、神はイスラエルとすべての国に、唯一の神であるご自分に心を向けるよう促しておられます。「地の果てのすべての人々よ、わたしを仰いで、救いを得よ。わたしは神、ほかにはいない。……わたしの前に、すべての膝はかがみ、すべての舌は誓いを立て、恵みのみわざと力は主にある、とわたしにいう」(イザヤ45∙22-24)フィリピ2・10-11参照。。
Israel, electo Suo, Deus, tamquam Unum, Se revelavit: «Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus Unus est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua» (Dt 6,4-5). Deus, per Prophetas, Israel et omnes appellat nationes ut ad Ipsum, Unum, se convertant: «Convertimini ad me et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius. [...] Mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua. "Tantum in Domino" dicent "sunt iustitiae et robur"» (Is 45,22-24).Cf Phil 2,10-11.
[202]
イエスご自身、神は「唯一の主」であると宣言し、心を尽くし、魂を尽くし、精神を尽くし、力を尽くして愛さなければならない
マルコ12・29-30参照。、と確認しておられます。同時に、ご自分が「主」であることを悟らせます
マルコ12・35-37参照。。「イエスは主である」と公言することは、キリスト教信仰に固有なことです。これは唯一神の信仰に反しません。また「主であり、いのちを与える」聖霊を信じることは、唯一の神のうちにいかなる分離をももたらしはしないのです。
「わたしたちは次のことを固く信じ、はっきりと宣言します。永遠、無限、不変、全能、理解することもいい表すこともできないかたである父と子と聖霊が、唯一のまことの神であることを。位格は三位であるが、本質、実体、本性はまったく単純で一つであることを」第4ラテラノ公会議決議第1章「カトリックの信仰について」 (De fide catholica : DS800)。。
Ipse Iesus Deum «unum Dominum» esse confirmat Eumque ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente et ex tota virtute amandum esse.
Cf Mc 12,29-30. Simul autem indicat, Se Ipsum «Dominum» esse.
Cf Mc 12,35-37. Fidei christianae proprium est «Iesum esse Dominum» profiteri. Hoc fidei in Unum Deum contrarium non est. Credere in Spiritum Sanctum «Dominum et vivificantem» nullam in Deum Unum introducit divisionem:
« Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus, aeternus, immensus et incommutabilis, incomprehensibilis, omnipotens et ineffabilis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus: Tres quidem Personae, sed una essentia, substantia seu natura simplex omnino ».Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica: DS 800.
[203]
神はご自分の民イスラエルにご自分の名を知らせて、御自らを啓示されました。名というものは、その人の本質、その人自身、その人の生き方を表します。神には名があります。非人格的な力ではありません。そもそも自身の名を告げることは、他の人々に自分を知らせることです。いわば、自分を差し出して、近づきやすいものにし、より親密に知られ、個人的に呼びかけられることができるようにするのです。
Deus populo Suo Israel Se revelavit, illi Nomen Suum praebens cognoscendum. Nomen essentiam, identitatem personae et sensum exprimit vitae eius. Deus nomen habet. Ille vis anonyma non est. Nomen tradere suum est se aliis praebere cognoscendum, est quodammodo se ipsum tradere, se accessibilem reddendo, capacem qui intimius cognoscatur et appelletur, nempe personaliter.
[204]
神はご自分の民に、ご自分を徐々に、種々の名で啓示されました。しかし、旧約および新約のための根本的な啓示は、エジプトからの脱出とシナイ山での契約の端緒となった、あの燃える柴の中で神がモーセに現れ、ご自身の名を啓示されたことです。
Deus populo Suo, modo progressivo et sub diversis nominibus, Se revelavit, sed revelatio Nominis divini facta Moysi in theophania rubi ardentis, in limine Exodi et Foederis Sinaitici, tamquam revelatio pro Vetere et Novo Foedere fundamentalis apparuit.
[205]
神は、燃え尽きることのない柴の間からモーセをお呼びになり、「わたしはあなたの父の神である。アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神である」(出エジプト3∙6)、といわれました。神は父祖たちの神、旅する族長たちを呼ばれ、導かれたかたです。彼らとの約束を覚えておられる、忠実で、思いやりのある神です。彼らの子孫を奴隷の状態から解放するために来られるのです。いつどこででも、それができ、それを望み、その計画を実現するために全能の力を注がれる神です。
「わたしは、わたしはあるという者である」モーセは神に尋ねた。「わたしは、今、イスラエルの人々のところへ参ります。彼らに、『あなたたちの先祖の神が、わたしをここに遣わされたのです』といえば、彼らは、『その名は一体何か』と問うに違いありません。彼らに何と答えるべきでしょうか」。神はモーセに、「わたしはある。わたしはあるという者だ」といわれ、また、「イスラエルの人々にこういうがよい。『わたしはある』というかたが、わたしをあなたたちに遣わされたのだと。……これこそ、とこしえにわたしの名、これこそ、世々にわたしの呼び名」(出エジプト3∙13-15)。
Deus Moysen vocat de medio rubi, qui ardet quin consummatur. Deus dicit Moysi: «Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob» (Ex 3,6). Deus est Deus patrum, Ille qui Patriarchas in eorum peregrinationibus vocaverat et duxerat. Est Deus fidelis et misericors qui eorum et Suarum promissionum recordatur; venit ut eorum posteros a servitute liberet. Est Deus qui, ultra tempus et spatium, id potest et vult, quique Suam ad hoc consilium adhibebit omnipotentiam.
[206]
「わたしは、あるという者である」、または、「わたしは、わたしはあるという者である」、あるいはまた、「わたしは、わたし自身で存在する者である」ということばでご自身の神秘な名(YHWH)を明かすことにより、神はご自分がどのようなかたであるか、またどのような名で呼ばれるべきかを示されました。神が神秘であるのと同じように、神の名は神秘的です。それは明かされた名であると同時に、名づけることの拒否ともとれます。まさにそのことから、それは神をありのままにもっとも正しく表現することになります。事実、神はわたしたちの理解とことばのすべてを無限に超越しておられます。神は、「ご自分を隠される神」(イザヤ45∙15)なのです。そのみ名は名状しがたいものですが士師記13・18参照。、人間に近づかれる神です。
Deus, Nomen Suum YHWH revelans arcanum, scilicet, «Ego sum Ille qui est» vel «Ego sum Ille qui sum» vel etiam «Ego sum qui Ego sum», dicit Quis Ipse sit et quo nomine sit appellandus. Hoc Nomen divinum est arcanum sicut Deus mysterium est. Prorsus simul est Nomen revelatum et quasi nominis reiectio, et propterea Deum optime exprimit ut illud quod Ille est, infinite superans totum id quod intelligere vel dicere possumus: Ille est «Deus absconditus» (Is 45,15), Nomen Eius est ineffabile,Cf Idc 13,18. atque Ille Deus est qui Se hominibus facit propinquum.
[207]
神はみ名を明かしながら、同時に、ご自分の永久的な忠実を啓示されます。神は過去においてそうであったように(「わたしはあなたの父の神である」〈出エジプト3∙6〉)、将来においても忠実であられます(「わたしは必ずあなたとともにいる」〈出エジプト3∙12〉)。「わたしはある」という名を明かされる神は、救いのためにつねに民のもとにおられる神としてご自分を現されるのです。
Deus, Nomen revelans Suum, simul Suam revelat fidelitatem, quae ab aeterno et in aeternum est, quae pro praeterito valet («Ego sum Deus patris tui», Ex 3,6) sicut pro futuro («Ego ero tecum», Ex 3,12). Deus qui Suum Nomen revelat tamquam «Ego sum», Se tamquam Deum revelat, qui semper adest, Suo populo praesens ad illum salvandum.
[208]
ご自分のほうへ引き寄せる神の神秘的な現存を前に、人間は自らの卑小さを発見します。燃える柴を前にして、モーセは履物を脱ぎ、聖なる神に向き合って顔を覆いました出エジプト3・5-6参照。。至聖なる神の栄光を前にしたイザヤは叫んでいます。「災いだ。わたしは滅ぼされる。わたしは汚れた唇の者」(イザヤ6∙5)。イエスが行われた奇跡を目の当たりにしたペトロは、「主よ、わたしから離れてください。わたしは罪深い者なのです」(ルカ5∙8)と叫びました。しかし、神は聖なるかたですから、ご自分の前で罪びとであることを認める人間をゆるすことがおできになります。「わたしは、もはや怒りに燃えることはない。〔なぜなら〕わたしは神であり、人間ではない〔からである〕。お前たちのうちにあって聖なる者」(ホセア11∙9)。使徒ヨハネも同じことをいいます。「わたしたちは神のみ前で安心できます、心に責められることがあろうとも。神は、わたしたちの心よりも大きく、すべてをご存じだからです」(一ヨハネ3∙19-20)。
Coram attrahenti et arcana Dei praesentia, homo parvitatem detegit suam. Coram rubo ardenti, Moyses calceamenta solvit vultumque velat in conspectu divinae sanctitatis.Cf Ex 3,5-6. Coram gloria ter sancti Dei, Isaias exclamat: «Vae mihi, quia perii! Quia vir pollutus labiis ego sum» (Is 6,5). Coram signis divinis quae Iesus patrat, exclamat Petrus: «Exi a me, quia homo peccator sum, Domine» (Lc 5,8). Sed quia Deus sanctus est, potest homini ignoscere, qui se coram Illo peccatorem detegit: «Non faciam furorem irae meae, [...] quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus» (Os 11,9). Pari modo, apostolus Ioannes dicet: «In conspectu Eius placabimus corda nostra, quoniam si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia» (1 Io 3,19-20).
[209]
聖なるかたへの畏敬から、イスラエルの民は神のみ名を口にしません。聖書を読む場合には、啓示された名の替わりに、神の称号「主」(Adonai、ギリシア語ではΚύριος〈キュリオス〉)を用います。イエスの神性がたたえられるのは、「イエスは主である」との称号によってです。
Populus Israel Nomen Dei propter reverentiam erga Eius sanctitatem non pronuntiat. In sacrae Scripturae lectione, Nomen revelatum titulo divino «Dominus» (Adonai, graece 5bD4@H) substituitur. Hoc titulo divinitas acclamabitur Iesu: «Iesus est Dominus».
[210]
イスラエルの民が神から離れて、金の子牛をあがめるという罪を犯した後出エジプト32章参照。、神はモーセの執り成しを聞き、不忠実な民に同行することを承諾し、その愛を示されました出エジプト33・12-17参照。。栄光を示してくださるように願うモーセに、神は「わたしはあなたの前にすべてのわたしのよいたまものを通らせ、あなたの前に主〔YHWH〕という名を宣言する」(出エジプト33∙19)といわれます。こうして、主はモーセの前を通り過ぎて宣言されました。「主、主〔YHWH、YHWH〕、あわれみ深く恵みに富む神、忍耐強く、いつくしみとまことに満ちた者」(出エジプト34∙6)と。そこでモーセは、主はゆるす神であると告白します出エジプト34・9参照。。
Post peccatum Israel, qui se a Deo avertit ad vitulum aureum adorandum,Cf Ex 32. Deus intercessionem exaudit Moysis et acceptat in medio populi ambulare infidelis, amorem Suum ita manifestans.Cf Ex 33,12-17. Deus Moysi qui petit gloriam Eius videre, respondet: «Ego ostendam omne bonum [pulchrum] tibi et vocabo in nomine Domini [YHWH] coram te» (Ex 33,18-19). Et Dominus coram Moyse transit et proclamat: «Dominus, Dominus [YHWH, YHWH] Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax» (Ex 34,6). Tunc Moyses Dominum tamquam Deum profitetur qui ignoscit.Cf Ex 34,9.
[211]
「わたしはある」、または、「ある」という神のみ名は、神の忠実さを示します。実際、神は、人々の罪による不忠実と、それに値する罰にもかかわらず、「幾千代にも及ぶいつくしみを守られます」(出エジプト34∙7)。神は、ご自分の御子をお与えになるほどに、ご自分が「あわれみ豊かである」(エフェソ2∙4)ことを啓示されます。イエスはわたしたちを罪から解放するためにご自分のいのちをささげることにより、ご自身が神の名をお持ちであることを示されます。「あなたたちは、人の子を上げたときに、初めて、『わたしはある』ということが分かるだろう」(ヨハネ8∙28)。
Nomen divinum «Ego sum» vel «Ille est» Dei exprimit fidelitatem qui, infidelitate peccati hominum et punitione quam illud meretur non obstantibus, «custodit misericordiam in milia» (Ex 34,7). Deus revelat quod Ipse «dives est in misericordia» (Eph 2,4), progrediens usque ad proprium Filium tradendum Suum. Iesus, vitam Suam donans ut nos a peccato liberet, revelabit Se Ipsum ferre Nomen divinum: «Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia "Ego sum"» (Io 8,28).
[212]
世紀の流れの中で、イスラエルの信仰は神の名の啓示に含まれている豊かさを展開し、深めていくことができました。神は唯一であり、ほかに神は存在しませんイザヤ44・6参照。。神は世界と歴史を超越するかたです。天と地は神に創造されました。「それらが滅びることはあるでしょう。しかし、あなたは永らえられます。すべては衣のように朽ち果てます。……しかし、あなたが変わることはありません。あなたの歳月は終わることがありません」(詩編102∙27-28)。神のうちには「移り変わりも、天体の動きにつれて生ずる陰もありません」(ヤコブ1∙17)。神は永遠から永遠まで「ある者」であり、そのため、いつまでもご自分に忠実であり、その約束を守られます。
Saeculorum decursu, fides Israel divitias in revelatione Nominis divini contentas explanare altiusque in eas penetrare potuit. Deus est unus, extra Illum non sunt dei.Cf Is 44,6. Ille mundum et historiam transcendit. Ille caelum fecit et terram: «Ipsi peribunt. Tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent [...]. Tu autem Idem Ipse es, et anni Tui non deficient» (Ps 102,27-28). Apud Eum «non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio» (Iac 1,17). Ille est «Qui est» ab aeterno et in aeternum, et sic etiam qui semper Sibi Ipsi Suisque promissionibus permanet fidelis.
[213]
したがって、「わたしは、わたしはあるという者である」という、えもいわれぬ名の啓示は、神のみが「自ら存在する(EST)」という真理を含んでいます。すでに聖書のギリシア語七十人訳と、その後の教会伝承が神のみ名を理解したのは、まさにこのような意味においてです。すなわち、神は存在と完全性の充満であり、初めも終わりもありません。すべての被造物はそれぞれの存在と所有を神から受けましたが、神だけは存在そのものであり、ご自分の存在のすべてはご自分よりのものです。
Revelatio igitur Nominis ineffabilis «Ego sum qui sum» hanc continet veritatem: solus Deus EST. Hoc sensu iam translatio Septuaginta interpretum et post illam Traditio Ecclesiae Nomen intellexerunt divinum: Deus est plenitudo Essendi et omnis perfectionis, sine principio et sine fine. Dum omnes creaturae ab Illo receperunt quidquid sunt et habent, Ille solus est Suum ipsum esse et Ille est a Se Ipso quidquid Ille est.
[214]
「あるという者」である神はイスラエルの民に、ご自分を「いつくしみとまことに満ちた者」(出エジプト34∙6)として啓示されました。この二つの語に、神のみ名の豊かさが要約して表現されています。神はそのすべてのわざの中で好意といつくしみと恵みと愛とを示されますが、また、信頼性、不変性、忠実さ、真理をも表されます。「〔わたしは〕あなたのいつくしみとまことのゆえにみ名に感謝をささげます」(詩編138∙2)詩編85・11参照。。神は真理です。なぜなら、「神は光であり、神にはやみがまったくない」(一ヨハネ1∙5)からです。神は「愛」(一ヨハネ4∙8)です。使徒ヨハネが教えているとおりです。
Deus, «Ille qui est», Se Israel revelavit tamquam Illum qui est «multae miserationis ac verax» (Ex 34,6). Haec duo verba, modo compendioso, Nominis divini exprimunt divitias. Deus in omnibus operibus Suis Suam benevolentiam ostendit, Suam bonitatem, Suam gratiam, Suum amorem; sed etiam Se dignum esse in quo fiducia reponatur, Suam constantiam, Suam fidelitatem, Suam veritatem. «Confitebor Nomini Tuo propter misericordiam Tuam et veritatem Tuam» (Ps 138,2).Cf Ps 85,11. Ille est veritas, «quoniam Deus lux est, et tenebrae in Eo non sunt ullae» (1 Io 1,5); Ille est «caritas», ut apostolus docet Ioannes (1 Io 4,8).
[215]
「みことばの頭はまことです。あなたはとこしえに正しく裁かれます」(詩編119∙160)。「主なる神よ、あなたは神、あなたのみことばは真実です」(サムエル下7∙28)。したがって、神の約束はいつも果たされます申命記7・9参照。。神は真理そのもので、そのことばは欺くことがありません。ですから、わたしたちはすべてのことにおいて、神のことばの真理と忠実さに、全幅の信頼をもって自分をゆだねることができます。人間の罪と失墜の始まりは、神のことば、好意、忠実さを疑わせようとした誘惑者の虚言によるものです。
«Principium verborum Tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae Tuae» (Ps 119,160). «Nunc ergo, Domine Deus, Tu es Deus, et verba Tua erunt vera» (2 Sam 7,28); propterea Dei promissiones semper in rem deducuntur.Cf Dt 7,9. Deus est ipsa veritas, Eius verba fallere nequeunt. Hac de causa, potest quis, cum plena fiducia, veritati et fidelitati verbi Eius in omnibus se tradere. Initium peccati et lapsus hominis mendacium fuit Tentatoris, qui ad dubitandum de verbo Dei, de Eius benevolentia et de Eius fidelitate induxit.
[216]
神の真理は被造界全体の秩序を保ち、世界を治める知恵です知恵13・1-9参照。。おひとりで天地を造られた詩編115・15参照。神だけが、神とのかかわりの中で造られたすべてのものについての真の知識を与えることがおできになります知恵7・17-21参照。。
Veritas Dei est Eius sapientia, quae toti ordini creationis et gubernationis dominatur mundi.Cf Sap 13,1-9. Deus qui solus caelum et terram creavit,Cf Ps 115,15. solus potest veram omnium rerum creatarum cognitionem in earum relatione ad Se praebere.Cf Sap 7,17-21.
[217]
神は、ご自分を啓示されるときにも真実です。神に由来する教えは「真理の教え」(マラキ2∙6)です。世に御子を遣わされたのは、「真理についてあかしをするため」(ヨハネ18∙37)でした。「わたしたちは知っています。神の子が来て、真実なかたを知る力を与えてくださいました」(一ヨハネ5∙20)ヨハネ17・3参照。。
Deus etiam verus est cum Se revelat: doctrina quae venit a Deo, est «Lex veritatis» (Mal 2,6). Cum «in mundum» Filium mittat Suum, erit «ut testimonium» perhibeat «veritati» (Io 18,37): «Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Eum, qui verus est» (1 Io 5,20).Cf Io 17,3.
[218]
イスラエルの民は歴史の中で、神が自分たちに自らを啓示し、すべての民の間から自分たちをご自分の民として選ばれた理由は、無償の愛以外には何もなかったということを悟ることができました申命記4・37,7・8,10・15参照。。また、神が自分たちを救い、不忠実と罪をゆるし続けてくださったのも、愛によってであることを、預言者たちのおかげで悟ることができましたイザヤ43・1-7、ホセア2章参照。。
Historiae suae decursu, Israel detegere potuit, Deum nonnisi unum habuisse motivum ut Se revelaret et illum inter omnes populos eligeret ut Eius esset: amorem Suum gratuitum.Cf Dt 4,37; 7,8; 10,15. Israel per suos intellexit Prophetas, Deum, etiam propter amorem, illum salvareCf Is 43,1-7. illique infidelitatem et peccata dimittere non desiisse.Cf Os 2.
[219]
イスラエルの民に対する神の愛は、子に対する父の愛にたとえられていますホセア11・1参照。。この愛は、幼子に向けられる母親の愛よりも強いものですイザヤ49・14-15参照。。神は、花婿が花嫁を愛するよりも深くその民を愛されますイザヤ62・4-5参照。。この愛は、もっともひどい不忠実に対しても揺らぐことがありませんエゼキエル16章,ホセア11章参照。。そしてついには、このうえなく貴重なたまものをお与えになります。「神は、そのひとり子をお与えになったほどに、世を愛された」(ヨハネ3∙16)。
Dei amor erga Israel amori patris erga filium comparatur suum.Cf Os 11,1. Hic amor amore matris erga filios suos est fortior.Cf Is 49,14-15. Deus populum amat Suum plus quam sponsus suam dilectam;Cf Is 62,4-5. hic amor vel pessimas etiam vincet infidelitates;Cf Ez 16; Os 11. ille usque ad pretiosissimum perveniet donum: «Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium Suum unigenitum daret» (Io 3,16).
[220]
神の愛は「永遠」(イザヤ54∙8 参照)です。「山が移り、丘が揺らぐこともあろう。しかし、わたしのいつくしみはあなたから移らない」(イザヤ54∙10)。「わたしは、とこしえの愛をもってあなたを愛し、変わることなくいつくしみを注ぐ」(エレミヤ31∙3)。
Dilectio Dei est «sempiterna» (Is 54,8): «Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te» (Is 54,10). «In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te in misericordia» (Ier 31,3).
[221]
聖ヨハネはさらに推し進めて、「神は愛です」(一ヨハネ4∙8,16)といっています。神の存在そのものが愛なのです。時が満ちて御ひとり子と愛の霊を遣わすことによって、神はご自分のもっとも隠れた内奥を示されます1コリント2・7-16、エフェソ3・9-12参照。。神は永遠に父と子と聖霊の愛の交わりでありますが、その交わりにわたしたちをもあずからせようと、お決めになったのです。
Sanctus Ioannes adhuc ulterius progreditur cum testatur: «Deus caritas est» (1 Io 4,8.16): ipsum Dei Esse est amor. Filium Suum unicum et Spiritum amoris in plenitudine temporum mittens, Deus Suum summe intimum revelat secretum:Cf 1 Cor 2,7-16; Eph 3,9-12. Ipse aeterne est amoris commercium: Pater, Filius et Spiritus Sanctus, nosque destinavit ut huius simus participes.
[222]
唯一の神を信じ、自分の存在のすべてを挙げて愛することは、わたしたちの全生活にはかりしれない影響をもたらします。
Credere in Deum, Unum, Illumque amare ex toto quod quis est, immensa habet pro tota nostra vita consectaria.
[223]
神の偉大さと威光を知ること⸺「まことに神は偉大、神を知ることはでき〔ない〕」(ヨブ36∙26)。そのため、「第一に神に仕え」『聖ジャンヌ・ダルクの弾劾裁判記録』 (S. Jeanne d'Arc, Dictum : Proces condamnation, ed. P. Tisset-Y. Lan hers, v. 1 [Paris 1960] 280. 288)。なければなりません。
Dei magnitudinem et maiestatem cognoscere: «Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram» (Iob 36,26). Propterea Deus esse debet «primus cui praestatur servitium».Sancta Ioanna de Arco, Dictum: Procès de condamnation, ed. P. TissetY. Lanhers, v. 1 (Paris 1960) p. 280 et 288.
[224]
感謝に生きること⸺神が唯一のかたであるなら、わたしたちの存在のすべて、わたしたちが所有しているもののすべては神に由来します。「あなたの持っているもので、いただかなかったものがあるでしょうか」(一コリント4∙7)。「主はわたしに報いてくださった。わたしはどのように答えようか」(詩編116∙12)。
In gratiarum actione vivere: si Deus Unus est, quidquid sumus et habemus, ab Illo venit: «Quid autem habes quod non accepisti?» (1 Cor 4,7). «Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi?» (Ps 116,12).
[225]
人類は一つであり、すべての人間は真の尊厳を備えた存在であるということを認識すること⸺人間はだれであれ、「神にかたどり、神に似せて」(創世記1∙26 参照)造られています。
Unitatem et veram dignitatem omnium hominum cognoscere: omnes sunt facti «ad imaginem et similitudinem» Dei (Gn 1,26).
[226]
被造物を正しく用いること⸺唯一神への信仰は、神でないすべてのものを、それがわたしたちを神に近づける限り用い、神から離れさせる限り用いないようにさせてくれます
マタイ5・29-30,16・24,19・23-24参照。。
「わたしの主、わたしの神、あなたからわたしを遠ざけるすべてのものを取り上げてください。わたしの主、わたしの神、あなたにわたしを近づけるすべてのものをわたしにお与えください。わたしの主、わたしの神、あなたに自分のすべてをささげるため、自我への執着を取り除いてください」フリューエの聖ニコラウス『兄弟クラウスの祈り』 (S. Nikolaus von Flue、Bruder-Klausen-Gebet : R. Am schwand, Bruder Klaus. Erganzungs band zum Quellenwerk von R. Durrer [Sarnen 1987] 215より)。。
Rebus creatis bene uti: fides in Unum Deum nos ducit ad utendum omnibus quae Ipse non sunt, in mensura qua ea nos ad Illum admovent, et ad separandum nos ab eis in mensura qua ea nos ab Illo seiungunt:
Cf Mt 5,29-30; 16,24; 19,23-24. « Domine meus ac Deus meus, aufer a me quidquid ad Te me impedit! Domine meus ac Deus meus, da mihi quidquid ad Te me adducit! Domine meus ac Deus meus, solve me a me et da me totum Tibi [esse] proprium! ».Sanctus Nicolaus a Flüe, Bruder-Klausen-Gebet, apud R. Amschwand, Bruder Klaus. Ergänzungsband zum Quellenwerk von R. Durrer (Sarnen 1987) p. 215.
[227]
あらゆる状況の中で、たとえ逆境にあっても
神に信頼すること。イエスの聖テレジアの一つの祈りが、これをみごとに表しています。
「何ものにも心乱さず、
何ものをも恐れない。
すべては過ぎ行く。神のみ変わらず。
忍耐は万事を得る。
神を持つ者に欠けるものはない。
神のみで足りる」イエスの聖テレジア『詩』 (S. Teresade Jesus, Poesia, 9 : Biblioteca Mistica Carmelitana, v. 6 [Burgos 1919] 90)。。
In omnibus adiunctis Deo fidere, in rebus etiam adversis. Oratio quaedam sanctae Theresiae a Iesu id exprimit mirabiliter:
« Nihil te turbet, nihil te terreat,
omnia transeunt, Deus non mutatur,
patientia omnia obtinet;
ei qui Deum habet nihil deest:
Deus solus sufficit ».Sancta Theresia a Iesu, Poesía, 9: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 6 (Burgos 1919) p. 90.
[228]
「聞け、イスラエルよ、われらの神、主は唯一の主である。……」(申命記6∙4、マルコ12∙29)。「最高の存在者は唯一で、比類のないかたでなければなりません。……もし神が唯一でないとしたら、神は存在しません」テルトゥリアヌス『マルキオン反論』 (Tertullianus, Adversus Marcionem, 1, 3,5:CCL 1,444 [PL2,274])。。
«Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est...» (Dt 6,4; Mc 12,29). «Unicum sit necesse est summum magnum, — quod fuerit par non habendo —. [...] Deus, si non unus est, non est».Tertullianus, Adversus Marcionem 1, 3, 5: CCL 1, 444 (PL 2, 274).
[229]
神への信仰により、わたしたちはわたしたちの第一原因と究極目的としての神のみに向かい、何をも神に優先させず、神に取って代わるものとしません。
Fides in Deum nos ducit ut nos ad Deum solum, tamquam ad nostram primam originem nostrumque ultimum finem, vertamus, et ut nihil Illi praeferamus vel substituamus.
[230]
神はご自分を啓示されたとはいえ、名状しがたい神秘としてとどまられます。「もし、あなたが神を理解できたとしたら、それはもはや神ではないでしょう」聖アウグスティヌス『説教』 (S. Augustinus, Sermo, 52, 6, 16 : ed. P. Verbra ken: Revue Benさdictine 74 [1964] 27 [PL 38, 3601)。。
Deus, Se revelans, mysterium permanet ineffabile: « Si cepisti, non est Deus».Sanctus Augustinus, Sermo, 52, 6, 16: ed. P. Verbraken: Revue Bénédictine 74 (1964) 27 (PL 38,360).
[231]
わたしたちの信じる神は、ご自分を「あるという者」として啓示され、「いつくしみとまことに満ちた」(出エジプト34∙6)かたであることを知らせてくださいました。神の存在自体が真理であり、愛なのです。
Deus nostrae fidei Se revelavit sicut Ille qui est; Se cognoscendum praebet ut qui «multae miserationis ac verax» (Ex 34,6) est. Ipsum Eius Esse est veritas et amor.