カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 200-202

[200]
His verbis Symbolum incipit Nicaenum-Constantinopolitanum. Confessio unicitatis Dei, quae in Revelatione divina Veteris Foederis radicatur, ab illa exsistentiae Dei est inseparabilis atque etiam prorsus fundamentalis. Deus est Unus: non est nisi unus Deus. «Deum igitur natura, substantia, essentia unum [...] christiana fides credit et profitetur».Catechismus Romanus, 1, 2, 8: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 26.
[201]
Israel, electo Suo, Deus, tamquam Unum, Se revelavit: «Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus Unus est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua» (Dt 6,4-5). Deus, per Prophetas, Israel et omnes appellat nationes ut ad Ipsum, Unum, se convertant: «Convertimini ad me et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius. [...] Mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua. "Tantum in Domino" dicent "sunt iustitiae et robur"» (Is 45,22-24).Cf Phil 2,10-11.
[202]
Ipse Iesus Deum «unum Dominum» esse confirmat Eumque ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente et ex tota virtute amandum esse.Cf Mc 12,29-30. Simul autem indicat, Se Ipsum «Dominum» esse.Cf Mc 12,35-37. Fidei christianae proprium est «Iesum esse Dominum» profiteri. Hoc fidei in Unum Deum contrarium non est. Credere in Spiritum Sanctum «Dominum et vivificantem» nullam in Deum Unum introducit divisionem:
« Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus, aeternus, immensus et incommutabilis, incomprehensibilis, omnipotens et ineffabilis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus: Tres quidem Personae, sed una essentia, substantia seu natura simplex omnino ».Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica: DS 800.