[2006]
「いさおし」とは、一般に、ある団体または社会が、善行あるいは非行などのために報奨あるいは罰に値するとみなされる所属員の行為に対して与える、しかるべき報いを意味します。いさおしは、相等性の原理のもとにある、正義の徳の一つです。
Verbum «meritum» generatim designat retributionem quam debet communitas vel societas propter cuiusdam ex suis membris actionem quae, tamquam bonum vel malum factum, mercede vel sanctione percipitur digna. Meritum ad virtutem pertinet iustitiae iuxta aequalitatis principium, quod illam regit.
[2007]
厳密な意味では、神の前では人間にはいさおしというものはありえません。わたしたちは創造主である神からすべてをいただいているので、神とわたしたちとは想像することさえできないほど不平等なのです。
Coram Deo, in sensu stricti iuris, meritum ex parte hominis non habetur. Inter Eum et nos inaequalitas mensura caret, quia omnia ab Eo, nostro accepimus Creatore.
[2008]
神のみ前でキリスト教的生活をしている人間のいさおしは、神がお望みのままに人間を恵みのわざに協力させてくださったことによるものです。まず最初に、父としての行為から生じる神のわざがあり、これに協力する人間の自由な行為は次に来ます。したがって、よい行いのいさおしは、まず神の恵みに、その後で、信者に帰せられなければなりません。もっとはっきりいえば、人間のいさおし自体が神に帰すべきものなのです。人間のよいわざは、キリストにおける聖霊の先行的恵みと助けとに由来するものだからです。
Hominis meritum coram Deo in vita christiana ex eo provenit quod Deus hominem operi gratiae Suae sociare libere disposuit. Dei actio paterna per suum impulsum prima est, et operatio hominis libera in sua cooperatione est secunda, ita ut bonorum operum merita gratiae Dei imprimis sint tribuenda, deinde fideli. Ceterum, ipsum hominis meritum in Deum revertit, quia eius bona opera in Christo procedunt a Spiritus Sancti inceptis et auxiliis.
[2009]
わたしたちは恵みにより、神の養子となって神の本性にあずかるものとされたので、神の無償の正義に基づいて、わたしたちのいさおしを真のいさおしにしていただけるのです。そこに恵みによる権利、愛のまったき権利が生じ、わたしたちはキリストの「共同相続人」、永遠のいのちの約束された遺産を得るにふさわしい者としていただくことになりますトリエント公会議第6総会『義化についての教令』第16章(DS1546)参照。。わたしたちのよいわざのいさおしは、神のいつくしみのたまものです同第16章(DS1548)参照。。「先に恵みが与えられていましたので、今そのお返しをいたしましょう。……あなたのいさおしとは神のたまものなのです」聖アウグスティヌス『説教』 (S. Augustinus, Sermo 298, 4-5: SPM 1, 98-99 [PL 38, 1367])。。
Adoptio filialis, nos, per gratiam, reddens naturae divinae participes, secundum iustitiam Dei gratuitam, verum meritum nobis potest conferre. Ibi ius habetur per gratiam, ius amoris plenum, quod nos «coheredes» facit Christi et dignos qui vitae aeternae hereditatem promissam obtineamus.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 16: DS 1546. Nostrorum bonorum operum merita dona sunt bonitatis divinae.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 16: DS 1548. «Ante gratia donabatur, modo debitum redditur. [...] Dona Ipsius sunt merita tua».Sanctus Augustinus, Sermo 298,4-5: SPM 1, 98-99 (PL 38, 1367).
[2010]
回心やゆるし、義化の根源には、まず神の発意による恵みがあるのですから、最初の恵みを得るに値する人物などだれ一人いません。わたしたちは、まず聖霊と愛の働きに動かされた後で、自分自身や他の人々のために、聖性、恵みや愛の成長、永遠のいのちを得るために役立ついさおしを立てることができるのです。健康や友情のような現世的なことがらについては、神の英知に基づいたいさおしを立てることができます。キリスト者はこれらの恵みやたまものを祈り求めることができます。祈ることによって、いさおしとなる行為に必要な恵みをいただくことができるのです。
Cum inceptum in ordine gratiae ad Deum pertineat in conversionis, veniae et iustificationis origine, nemo primam gratiam mereri potest. Sub Spiritus Sancti et caritatis motione, possumus exinde mereri pro nobismet ipsis et pro aliis gratias pro nostra sanctificatione, pro augmento gratiae et caritatis, sicut pro vita aeterna obtinenda utiles. Ipsa bona temporalia, sicut valetudinem, amicitiam, secundum Dei sapientiam mereri possumus. Hae gratiae et haec dona obiectum sunt orationis christianae. Haec nostrae providet indigentiae gratiae ad actiones meritorias.
[2011]
神のみ前にあって
わたしたちのすべてのいさおしの源となっているのは、わたしたちに対するキリストの愛です。恵みは、わたしたちを能動的愛でキリストに結びつけ、わたしたちの行為を超自然的なものにし、そのおかげで、わたしたちの行為は、人間の前だけではなく神のみ前でもいさおしのあるものにしていただけるのです。聖人たちはいつも、自分たちのいさおしがまったくの恵みであることを強く自覚していました。
「地上での追放の生活が終わったならば、天のふるさとであなたにまみえることができると期待しております。けれども、わたしは天国のためのいさおしを積み上げようとは思いません。あなたへの愛のためだけに働きたいのです。……この世のいのちの終わりに、わたしは空手でみ前に臨むつもりです。主よ、わたしの行いを数えてくださるようにとはお願いいたしません。すべてのわたしたちの義は、御目には汚れたものです。ですから、わたしはあなたご自身の義を身にまとい、あなたの愛によってあなたご自身を永遠にいただきたいのです……」幼いイエスの聖テレジア『神のあわれみの愛への自己奉献―敬虔な休息時間、祈り』 (S. Therese de l'Enfant-Jesus, Acte d'offrande a l'Amour misericordieux: Recreations pieuses - Prieres [Paris 1992] 514-515)。。
Christi caritas est in nobis omnium nostrorum meritorum fons coram Deo. Gratia, nos cum Christo amore coniungens activo, qualitatem nostrorum actuum praestat supernaturalem et, consequenter, eorum meritum coram Deo sicut coram hominibus. Sancti semper vivam habuerunt conscientiam merita eorum pura esse gratiam:
« Post terrae exilium, spero me esse profecturam ad Te in Patria fruendum, sed nolo ad caelum congerere merita, volo propter Tuum solum amorem laborare [...]. Vespere huius vitae coram Te vacuis apparebo manibus, non enim a Te peto, Domine, ut mea aestimes opera. Omnes iustitiae nostrae ante oculos Tuos habent maculas. Volo igitur Tua propria revestiri iustitia et a Tuo amore possessionem Tui Ipsius recipere aeternam... ».Sancta Theresia a Iesu Infante, Acte d'offrande à l'Amour miséricordieux: Récréations pieuses - Prières (Paris 1992) p. 514-515.