カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2041-2043

[2041]
Praecepta Ecclesiae in hac linea vitae moralis cum vita liturgica coniunctae et ab illa nutritae collocantur. Indoles obligatoria harum legum positivarum ab auctoritatibus pastoralibus promulgatarum, pro scopo habet fidelibus providere minimum pernecessarium in orationis spiritu et in morali nisu, in incremento amoris Dei et proximi.
[2042]
Primum praeceptum («Diebus Dominicis ceterisque festis de praecepto Missam audire et ab operibus servilibus vacare») a fidelibus exigit diem in quo resurrectio Domini commemoratur, necnon praecipuas liturgicas festivitates quae Domini, beatae Virginis Mariae et sanctorum honorant mysteria, sanctificare, imprimis eucharisticam participando celebrationem, in qua communitas congregatur christiana, atque ab illis requiescere laboribus et negotiis quae talem horum dierum sanctificationem possint impedire.Cf CIC canones 1246-1248; CCEO canones 880, § 3. 881, §§ 1. 2. 4.
Secundum praeceptum («Peccata saltem semel in anno confiteri») ad Eucharistiam praestat praeparationem per receptionem sacramenti Reconciliationis, quod opus conversionis et veniae prosequitur Baptismi.Cf CIC canon 989; CCEO canon 719.
Tertium praeceptum («Eucharistiae sacramentum saltem in Paschate recipere») minimum praestat in corporis et sanguinis Domini receptione in conexione cum festis Paschalibus, origine et centro liturgiae christianae.Cf CIC canon 920; CCEO canones 708. 881, § 3.
[2043]
Quartum praeceptum («Diebus ab Ecclesia statutis ab esu carnium abstinere et ieiunium servare») tempora tuetur asceseos et paenitentiae quae nos ad festa praeparant liturgica et ad acquirendum in nostros instinctus dominium et cordis libertatem.Cf CIC canones 1249-1251; CCEO canon 882.
Quintum praeceptum («Ecclesiae necessitatibus subvenire») enuntiat, fideles praeterea obligari ad subveniendum, singulos secundum suam facultatem, materialibus Ecclesiae necessitatibus.Cf CIC canon 222; CCEO canon 25. Conferentiae Episcopales possunt praeterea quaedam alia ecclesiastica statuere praecepta pro proprio territorio; cf CIC canon 455.