カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2044-2046

[2044]
Baptizatorum fidelitas condicio est primaria pro Evangelii annuntiatione et pro Ecclesiae missione in mundo. Salutis nuntius, ut suam veritatis et splendoris vim coram hominibus ostendat, vitae christianorum consignari debet testimonio. «Ipsum testimonium vitae christianae et opera bona spiritu supernaturali exercita, vim habent attrahendi homines ad fidem et ad Deum».270
[2045]
Christiani, quia membra sunt corporis cuius Christus est Caput,271 suarum persuasionum et suorum morum constantia, ad aedificationem Ecclesiae conferunt. Ecclesia augetur, crescit et expanditur suorum fidelium sanctitate,272 donec ipsi constituantur «in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi» (Eph 4,13).
[2046]
Christiani, sua secundum Christum vita, accelerant Adventum Regni Dei, quod est «Regnum iustitiae, amoris et pacis».273 Non ideo sua terrena neglegunt munera; ipsi, suo Magistro fideles, rectitudine, patientia et amore, illa adimplent.