カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2044-2046

[2044]
Baptizatorum fidelitas condicio est primaria pro Evangelii annuntiatione et pro Ecclesiae missione in mundo. Salutis nuntius, ut suam veritatis et splendoris vim coram hominibus ostendat, vitae christianorum consignari debet testimonio. «Ipsum testimonium vitae christianae et opera bona spiritu supernaturali exercita, vim habent attrahendi homines ad fidem et ad Deum».Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 6: AAS 58 (1966) 842.
[2045]
Christiani, quia membra sunt corporis cuius Christus est Caput,Cf Eph 1,22. suarum persuasionum et suorum morum constantia, ad aedificationem Ecclesiae conferunt. Ecclesia augetur, crescit et expanditur suorum fidelium sanctitate,Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 39: AAS 57 (1965) 44. donec ipsi constituantur «in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi» (Eph 4,13).
[2046]
Christiani, sua secundum Christum vita, accelerant Adventum Regni Dei, quod est «Regnum iustitiae, amoris et pacis».Domini Nostri Iesu Christi universorum Regis sollemnitas, Praefatio: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 381. Non ideo sua terrena neglegunt munera; ipsi, suo Magistro fideles, rectitudine, patientia et amore, illa adimplent.