カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 205-209

[205]
Deus Moysen vocat de medio rubi, qui ardet quin consummatur. Deus dicit Moysi: «Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob» (Ex 3,6). Deus est Deus patrum, Ille qui Patriarchas in eorum peregrinationibus vocaverat et duxerat. Est Deus fidelis et misericors qui eorum et Suarum promissionum recordatur; venit ut eorum posteros a servitute liberet. Est Deus qui, ultra tempus et spatium, id potest et vult, quique Suam ad hoc consilium adhibebit omnipotentiam.
[206]
Deus, Nomen Suum YHWH revelans arcanum, scilicet, «Ego sum Ille qui est» vel «Ego sum Ille qui sum» vel etiam «Ego sum qui Ego sum», dicit Quis Ipse sit et quo nomine sit appellandus. Hoc Nomen divinum est arcanum sicut Deus mysterium est. Prorsus simul est Nomen revelatum et quasi nominis reiectio, et propterea Deum optime exprimit ut illud quod Ille est, infinite superans totum id quod intelligere vel dicere possumus: Ille est «Deus absconditus» (Is 45,15), Nomen Eius est ineffabile,Cf Idc 13,18. atque Ille Deus est qui Se hominibus facit propinquum.
[207]
Deus, Nomen revelans Suum, simul Suam revelat fidelitatem, quae ab aeterno et in aeternum est, quae pro praeterito valet («Ego sum Deus patris tui», Ex 3,6) sicut pro futuro («Ego ero tecum», Ex 3,12). Deus qui Suum Nomen revelat tamquam «Ego sum», Se tamquam Deum revelat, qui semper adest, Suo populo praesens ad illum salvandum.
[208]
Coram attrahenti et arcana Dei praesentia, homo parvitatem detegit suam. Coram rubo ardenti, Moyses calceamenta solvit vultumque velat in conspectu divinae sanctitatis.Cf Ex 3,5-6. Coram gloria ter sancti Dei, Isaias exclamat: «Vae mihi, quia perii! Quia vir pollutus labiis ego sum» (Is 6,5). Coram signis divinis quae Iesus patrat, exclamat Petrus: «Exi a me, quia homo peccator sum, Domine» (Lc 5,8). Sed quia Deus sanctus est, potest homini ignoscere, qui se coram Illo peccatorem detegit: «Non faciam furorem irae meae, [...] quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus» (Os 11,9). Pari modo, apostolus Ioannes dicet: «In conspectu Eius placabimus corda nostra, quoniam si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia» (1 Io 3,19-20).
[209]
Populus Israel Nomen Dei propter reverentiam erga Eius sanctitatem non pronuntiat. In sacrae Scripturae lectione, Nomen revelatum titulo divino «Dominus» (Adonai, graece 5bD4@H) substituitur. Hoc titulo divinitas acclamabitur Iesu: «Iesus est Dominus».