カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2052-2055

[2052]
«Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam?». Adulescenti hanc Ei quaestionem proponenti, Iesus imprimis respondet necessitatem asseverans agnoscendi Deum tamquam Illum qui «unus est Bonus», tamquam Bonum per excellentiam et tamquam omnis boni fontem. Iesus deinde ei declarat: «Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata». Et collocutori Suo praecepta memorat quae amorem proximi respiciunt: «Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, honora patrem et matrem». Iesus denique haec mandata modo compendiat positivo: «Diliges proximum tuum sicut teipsum» (Mt 19,16-19).
[2053]
Huic primae responsioni adiungitur altera: «Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me» (Mt 19,21). Haec priorem non abrogat. Christi sequela mandatorum includit impletionem. Lex non aboletur,Cf Mt 5,17. sed homo invitatur ad eam reperiendam in persona Magistri sui, qui eius adimpletio est perfecta. In tribus Evangeliis synopticis, vocatio Iesu iuveni diviti directa, ut Eum per oboedientia discipuli sequatur et praeceptorum observantiam, vocationi ad paupertatem et castitatem est proxima.Cf Mt 19,6-12.21.23-29. Consilia evangelica a mandatis sunt inseparabilia.
[2054]
Iesus iterum decem sumpsit mandata, sed vim Spiritus manifestavit in eorum littera operantem; praedicavit iustitiam quae illam scribarum superat et PharisaeorumCf Mt 5,20. sicut etiam illam paganorum.Cf Mt 5,46-47. Omnes mandatorum explicuit exigentias: «Audistis quia dictum est antiquis: Non occides [...]. Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio» (Mt 5,21-22).
[2055]
Cum Ei ponitur quaestio: «Quod est mandatum magnum in Lege?» (Mt 22,36), Iesus respondet: «Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua: hoc est magnum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae» (Mt 22,37-40).Cf Dt 6,5; Lv 19,18. Decalogus est interpretandus luce huius duplicis et unici mandati caritatis, quae Legis est plenitudo:
« Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo Legis est dilectio » (Rom 13,9-10).