カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2075-2082

[2075]
«Quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam» – «Si [...] vis ad vitam ingredi, serva mandata» (Mt 19,16-17).
[2076]
Iesus, Suo agendi modo Suaque praedicatione, perennitatem Decalogi testatus est.
[2077]
Decalogi donum est concessum intra Foedus a Deo cum Eius populo conclusum. Praecepta Dei suam veram accipiunt significationem in hoc Foedere et per hoc Foedus.
[2078]
Ecclesiae Traditio, Scripturae fidelis et secundum Iesu exemplum, Decalogo agnovit primi ordinis et momentum et significationem.
[2079]
Decalogus unitatem efformat organicam in qua unumquodque «verbum» vel «mandatum» ad totum remittit complexum. Unum mandatum transgredi est totam infringere Legem.22
[2080]
Decalogus praeclaram legis naturalis continet expressionem. A nobis per divinam Revelationem et per humanam cognoscitur rationem.
[2081]
Decem praecepta in iis, quae primario continent, obligationes enuntiant graves. Tamen oboedientia ad haec praecepta etiam implicat obligationes, quarum materia in se ipsa est levis.
[2082]
Quod Deus praecipit, per Suam gratiam possibile reddit.