カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2084-2094

[2084]
Deus Se cognoscendum praebet, Suam omnipotentem, benevolam et liberatricem commemorans actionem in historia illius ad quem Ipse dirigitur: «Ego [...], qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis» (Dt 5,6). Primum verbum mandatum Legis continet primum: «Dominum Deum tuum timebis, et Ipsi servies [...]. Non ibitis post deos alienos» (Dt 6,13-14). Prima Dei appellatio et iusta exigentia est, hominem Ipsum accipere et adorare.
[2085]
Deus unus et verus Suam gloriam imprimis revelat Israel.25 Revelatio vocationis et veritatis hominis cum Dei Revelatione coniungitur. Homo vocationem habet Deum manifestandi per suum agendi modum congruentem cum sua creatione «ad imaginem et similitudinem» Dei (Gn 1,26):
« Neque alius unquam erit Deus, Trypho, neque alius a saeculo exstitit [...] praeter Eum qui hoc universum fecit et disposuit. Neque alium nobis, alium vobis Deum esse putamus, sed Ipsum Illum qui patres vestros eduxit ex terra Aegypti manu potenti et brachio excelso; neque in alium quemquam speramus (non enim exstat), sed in Eum in quem etiam vos, Deum Abrahami et Isaaci et Iacobi ».26
[2086]
«In priori autem [mandato] continetur praeceptum fidei, spei et charitatis. Nam cum Deum dicimus, immobilem, incommutabilem, perpetuo eundem manentem, fidelem, recte sine ulla iniquitate confitemur; ex quo Eius oraculis assentientes, omnem Ipsi fidem et auctoritatem tribuamus necesse est. Qui vero omnipotentiam, clementiam et ad bene faciendum facilitatem ac propensionem Illius considerat, poteritne spes omnes suas non in Illo collocare? At si bonitatis ac dilectionis Ipsius effusas in nos divitias contempletur, Illumne poterit non amare? Hinc est illud prooemium, hinc illa conclusio, qua in praecipiendo mandandoque in Scriptura utitur Deus: Ego Dominus».27
[2087]
Nostra moralis vita suum invenit fontem in fide in Deum qui nobis Suum revelat amorem. Sanctus Paulus loquitur de oboeditione fidei28 tamquam de prima obligatione. Ipse efficit ut in «ignorantia Dei» principium et explicatio omnium moralium deflexionum perspiciantur.29 Nostrum erga Deum officium est in Eum credere Eique testimonium reddere.
[2088]
Primum mandatum a nobis postulat ut prudenter et vigilanter nostram nutriamus et custodiamus fidem atque reiiciamus quidquid illi opponitur. Diversi sunt modi contra fidem peccandi:
Dubium voluntarium circa fidem negligit vel reiicit tamquam verum id aestimare quod Deus revelavit et Ecclesia proponit credendum. Dubium involuntarium indicat haesitationem in credendo, difficultatem obiectiones superandi cum fide coniunctas vel etiam anxietatem ab obscuritate fidei suscitatam. Dubium, si deliberate fovetur, ad spiritus potest ducere caecitatem.
[2089]
Incredulitas est veritatis revelatae negligentia vel voluntaria recusatio illi assensum praebendi. «Dicitur haeresis, pertinax, post receptum Baptismum, alicuius veritatis fide divina et catholica credendae denegatio, aut de eadem pertinax dubitatio; apostasia, fidei christianae ex toto repudiatio; schisma, subiectionis Summo Pontifici aut communionis cum Ecclesiae membris eidem subditis detrectatio».30
[2090]
Cum Deus Se revelat hominemque vocat, hic amori divino suis propriis viribus non potest plene respondere. Sperare debet, Deum ei capacitatem esse daturum redamandi atque secundum caritatis mandata agendi. Spes est fiducialis exspectatio benedictionis divinae et beatae visionis Dei; ipsa etiam timor est amorem Dei offendendi et punitionem provocandi.
[2091]
Primum praeceptum ad peccata etiam contra spem refertur, quae desperatio sunt et praesumptio:
Desperatione, homo a Deo suam salutem personalem, auxilia ut ad eam perveniat, vel suorum peccatorum veniam desinit sperare. Eadem bonitati opponitur Dei, iustitiae Eius — quia Deus Suis promissionibus est fidelis — et Eius misericordiae.
[2092]
Duae praesumptionis habentur species. Vel homo de suis praesumit capacitatibus (sperans se sine adiutorio ex alto posse salvari) vel praesumit de omnipotentia et misericordia divinis (sperans Eius veniam sine conversione obtinere et gloriam sine merito).
[2093]
Fides in amorem Dei vocationem involvit et obligationem respondendi caritati divinae amore sincero. Primum mandatum nos Deum super omnia iubet amare31 omnesque creaturas per Eum et propter Eum.
[2094]
Diversis modis possibile est contra Dei amorem peccare: indifferentia considerationem caritatis divinae negligit vel reiicit; eam ignorat praevenire eiusque negat vim. Ingratitudo caritatem divinam omittit vel recusat agnoscere eique amorem reddere pro amore. Tepiditas est haesitatio vel negligentia ad amori divino respondendum, potest reiectionem implicare se motui caritatis tradendi. Acedia seu spiritualis pigritia pervenit usque ad reiiciendum gaudium, quod a Deo procedit, et ad bonum abhorrendum divinum. Odium erga Deum a superbia provenit. Amori opponitur Dei cuius bonitatem negat et cui maledicere intendit tamquam Ei qui peccata prohibet et poenas infligit.