カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2095-2109

[2095]
Virtutes theologales fidei, spei et caritatis morales informant et vivificant virtutes. Sic caritas nos ducit ad id Deo reddendum quod Ei, quatenus creaturae, ex plena iustitia debemus. Virtus religionis nos ad hanc disponit habitudinem.
[2096]
Adoratio primus est virtutis religionis actus. Deum adorare est Eum agnoscere tamquam Deum, tamquam Creatorem et Salvatorem, Dominum et Dominatorem omnium quae exsistunt, Amorem infinitum et misericordem. «Dominum tuum adorabis et Illi soli servies» (Lc 4,8), dicit Iesus afferens Deuteronomium (Dt 6,13).
[2097]
Deum adorare est observantia et submissione absoluta agnoscere «nihilum creaturae», quae nonnisi a Deo est. Deum adorare est Eum, sicut Maria in «Magnificat», laudare, Eum extollere et se humiliare, cum gratitudine confitens Ipsum magna fecisse et sanctum esse Nomen Eius.32 Adoratio unius Dei hominem liberat a reclusione in se ipso, a peccati servitute et ab idololatria mundi.
[2098]
Actus fidei, spei et caritatis, quos primum iubet mandatum, in oratione fiunt. Spiritus ad Deum elevatio expressio est nostrae adorationis Dei: oratio laudis et gratiarum actionis, intercessionis et petitionis. Oratio condicio est pernecessaria ut quis praeceptis Dei oboedire possit. «Oportet semper orare et non deficere» (Lc 18,1).
[2099]
Iustum est Deo sacrificia offerre tamquam signum adorationis et grati animi, supplicationis et communionis: «Verum sacrificium est omne opus, quod agitur ut sancta societate inhaereamus Deo, relatum scilicet ad illum finem boni, quo veraciter beati esse possimus».33
[2100]
Sacrificium externum, ut verum sit, sacrificii spiritualis expressio esse debet: «Sacrificium Deo spiritus contribulatus...» (Ps 51,19). Prophetae Veteris Foederis saepe effecta sine interna participatione accusaverunt sacrificia34 vel sine coniunctione cum amore proximi.35 Iesus verbum prophetae Oseae commemorat: «Misericordiam volo et non sacrificium» (Mt 9,13; 12,7).36 Unum sacrificium perfectum est illud quod Iesus, totali oblatione amori Patris et pro nostra salute, obtulit in cruce.37 Coniungentes nos cum Eius sacrificio, nostram vitam sacrificium possumus efficere Deo.
[2101]
Christianus, multis in adiunctis, vocatur ad promissiones Deo faciendas. Baptismus et Confirmatio, Matrimonium et Ordinatio eas semper implicant. Christianus, devotione personali, etiam promittere potest Deo quemdam actum, quamdam orationem, quamdam eleemosynam, quamdam peregrinationem, etc. Fidelitas ad promissiones Deo factas est observantia debita divinae maiestati et amori erga Deum fidelem.
[2102]
«Votum, idest promissio deliberata ac libera Deo facta de bono possibili et meliore, ex virtute religionis impleri debet».38 Votum est devotionis actus quo christianus se ipsum devovet Deo vel opus bonum Ei promittit. Ipse igitur, suorum votorum adimpletione, Deo id reddit quod Ei promissum et consecratum est. Actus Apostolorum nobis ostendunt sanctum Paulum sollicitum de adimplendis votis quae ipse fecit.39
[2103]
Ecclesia votis ad consilia evangelica exsequenda valorem agnoscit exemplarem:40
« Gaudet Mater Ecclesia plures in sinu suo inveniri viros ac mulieres, qui exinanitionem Salvatoris pressius sequuntur et clarius demonstrant, paupertatem in filiorum Dei libertate suscipientes et propriis voluntatibus abrenuntiantes: illi scilicet sese homini propter Deum in re perfectionis ultra mensuram praecepti subiiciunt, ut Christo oboedienti sese plenius conforment ».41

Quibusdam in casibus, Ecclesia, propter rationes proportionatas, a votis et promissionibus potest dispensare.42
[2104]
«Homines [...] cuncti tenentur veritatem, praesertim in iis quae Deum Eiusque Ecclesiam respiciunt quaerere eamque cognitam amplecti ac servare».43 Hoc officium ab ipsa hominum procedit natura.44 Sincerae observantiae non contradicit diversarum religionum quae «haud raro referunt [...] radium illius veritatis, quae illuminat omnes homines»,45 neque exigentiae caritatis quae christianos urget «ut amanter, prudenter, patienter aga[n]t cum hominibus, qui in errore vel ignorantia circa fidem versantur».46
[2105]
Officium Deo cultum authenticum tribuendi hominem individualiter et socialiter respicit. Hoc constituit «traditionalem doctrinam catholicam de morali hominum ac societatum officio erga veram religionem et unicam Christi Ecclesiam».47 Ecclesia, homines incessanter evangelizans, laborat ut ipsi possint spiritu christiano informare «mentem et mores, leges et structuras communitatis»,48 in qua vivunt. Christianorum sociale officium est in unoquoque homine observare et suscitare amorem veri et boni. Ab illis petit ut cognoscendum praebeant cultum unicae verae religionis quae in catholica et apostolica Ecclesia subsistit.49 Christiani vocantur ut lux mundi efficiantur.50 Sic Ecclesia regalitatem manifestat Christi super totam creationem et speciatim super humanas societates.51
[2106]
«In re religiosa neque aliquis cogatur ad agendum contra suam conscientiam neque impediatur, quominus iuxta suam conscientiam agat privatim vel publice, vel solus vel aliis sociatus, intra debitos limites».52 Hoc ius super natura ipsa humanae fundatur personae cuius dignitas efficit ut ipsa libere divinae adhaereat veritati quae ordinem temporalem transcendit. Quamobrem hoc ius «perseverat etiam in iis qui obligationi quaerendi veritatem eique adhaerendi non satisfaciunt».53
[2107]
«Si attentis populorum circumstantiis peculiaribus uni communitati religiosae specialis civilis agnitio in iuridica civitatis ordinatione tribuitur, necesse est ut simul omnibus civibus et communitatibus religiosis ius ad libertatem in re religiosa agnoscatur et observetur».54
[2108]
Ius ad libertatem religiosam neque moralis est permissio adhaerendi errori55 neque praesumptum ad errorem ius,56 sed naturale ius personae humanae ad libertatem civilem, id est, ad immunitatem a coactione externa, intra iustos limites, in re religiosa, ex parte politicae potestatis. Hoc ius naturale in ordine iuridico societatis agnosci debet ita ut ius civile constituat.57
[2109]
Ius ad libertatem religiosam neque potest, natura sua, esse illimitatum58 neque limitatum solummodo ordine publico qui modo «positivistico» vel «naturalistico» concipiatur.59 «Iusti limites» qui ei sunt inhaerentes pro unaquaque sociali rerum condicione debent prudentia politica determinari secundum exigentias boni communis atque auctoritate civili haberi rati «secundum normas iuridicas, ordini morali obiectivo conformes».60