カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 210-211

[210]
Post peccatum Israel, qui se a Deo avertit ad vitulum aureum adorandum,25 Deus intercessionem exaudit Moysis et acceptat in medio populi ambulare infidelis, amorem Suum ita manifestans.26 Deus Moysi qui petit gloriam Eius videre, respondet: «Ego ostendam omne bonum [pulchrum] tibi et vocabo in nomine Domini [YHWH] coram te» (Ex 33,18-19). Et Dominus coram Moyse transit et proclamat: «Dominus, Dominus [YHWH, YHWH] Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax» (Ex 34,6). Tunc Moyses Dominum tamquam Deum profitetur qui ignoscit.27
[211]
Nomen divinum «Ego sum» vel «Ille est» Dei exprimit fidelitatem qui, infidelitate peccati hominum et punitione quam illud meretur non obstantibus, «custodit misericordiam in milia» (Ex 34,7). Deus revelat quod Ipse «dives est in misericordia» (Eph 2,4), progrediens usque ad proprium Filium tradendum Suum. Iesus, vitam Suam donans ut nos a peccato liberet, revelabit Se Ipsum ferre Nomen divinum: «Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia "Ego sum"» (Io 8,28).