カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2101-2103

[2101]
Christianus, multis in adiunctis, vocatur ad promissiones Deo faciendas. Baptismus et Confirmatio, Matrimonium et Ordinatio eas semper implicant. Christianus, devotione personali, etiam promittere potest Deo quemdam actum, quamdam orationem, quamdam eleemosynam, quamdam peregrinationem, etc. Fidelitas ad promissiones Deo factas est observantia debita divinae maiestati et amori erga Deum fidelem.
[2102]
«Votum, idest promissio deliberata ac libera Deo facta de bono possibili et meliore, ex virtute religionis impleri debet».CIC canon 1191, § 1. Votum est devotionis actus quo christianus se ipsum devovet Deo vel opus bonum Ei promittit. Ipse igitur, suorum votorum adimpletione, Deo id reddit quod Ei promissum et consecratum est. Actus Apostolorum nobis ostendunt sanctum Paulum sollicitum de adimplendis votis quae ipse fecit.Cf Act 18,18; 21,23-24.
[2103]
Ecclesia votis ad consilia evangelica exsequenda valorem agnoscit exemplarem:Cf CIC canon 654.
« Gaudet Mater Ecclesia plures in sinu suo inveniri viros ac mulieres, qui exinanitionem Salvatoris pressius sequuntur et clarius demonstrant, paupertatem in filiorum Dei libertate suscipientes et propriis voluntatibus abrenuntiantes: illi scilicet sese homini propter Deum in re perfectionis ultra mensuram praecepti subiiciunt, ut Christo oboedienti sese plenius conforment ».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 42: AAS 57 (1965) 48-49.

Quibusdam in casibus, Ecclesia, propter rationes proportionatas, a votis et promissionibus potest dispensare.Cf CIC canones 692. 1196-1197.