カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2112-2114

[2112]
Primum praeceptum polytheismum damnat. Ab homine exigit ne in alios credat deos praeter Deum, neque alias veneretur divinitates nisi Unicam. Scriptura in mentem constanter revocat hanc reiectionem relate ad «simulacra [...] argentum et aurum, opera manuum hominum», quae «os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt...». Haec vana idola hominem efficiunt vanum: «Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis» (Ps 115,4-5.8).Cf Is 44,9-20; Ier 10,1-16; Dn 14,1-30; Bar 6; Sap 13,1–15,19. E contra, Deus est «Deus vivens» (Ios 3,10),Cf Ps 42,3; etc. qui vivere facit et in historia intervenit.
[2113]
Idololatria non refertur solummodo ad falsos paganismi cultus. Permanet constans fidei tentatio. Consistit in deificando id quod Deus non est. Idololatria habetur semper cum homo creaturam loco Dei honorat et reveretur, sive de diis agatur vel de daemonibus (exempli gratia satanismus), de potestate, de voluptate, de stirpe, de atavis, de Statu, de pecunia, etc. «Non potestis Deo servire et mammonae», dicit Iesus (Mt 6,24). Complures martyres occubuerunt ne adorarent «Bestiam»,Cf Apc 13-14. eius cultus etiam reiicientes simulationem. Idololatria unicum Dei recusat Dominatum; ideo cum communione divina nequit componi.Cf Gal 5,20; Eph 5,5.
[2114]
Vita humana in Unici adunatur adoratione. Mandatum solum Dominum adorandi hominem simplificat et ab illimitata salvat dispersione. Idololatria depravatio est sensus religiosi homini innati. Idololatrae sunt illi qui «ad quaecumque alia quam ad Deum firme impressam animo de Illo notionem accommodant».Origenes, Contra Celsum, 2, 40: SC 132, 378 (PG 11, 861).