カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2118-2122

[2118]
Primum mandatum Dei praecipua irreligionis reprobat peccata: actionem tentandi Deum, verbis vel operibus, sacrilegium et simoniam.
[2119]
Actio tentandi Deum consistit in Eius bonitate et Eius omnipotentia, verbo vel opere, subiiciendis experimento. Sic Satan a Iesu obtinere volebat, ut Se e Templo proiiceret et, tali gestu, Deum ad agendum subigeret.68 Iesus ei verbum Dei opponit: «Non tentabitis Dominum Deum vestrum» (Dt 6,16). Provocatio, quam talis Dei tentatio continet, observantiam vulnerat et fiduciam quas nostro Creatori debemus et Domino. Dubium semper continet de Eius amore, Eius providentia Eiusque potentia.69
[2120]
Sacrilegium in sacramentis et ceteris actionibus liturgicis, et etiam personis, rebus et locis Deo consecratis profanandis vel indigne pertractandis consistit. Sacrilegium peccatum est grave praecipue cum contra Eucharistiam committitur, quia, in hoc sacramento, ipsum corpus Christi nobis substantialiter praesens fit.70
[2121]
Simonia71 definitur sicut rerum spiritualium emptio vel venditio. Simoni mago, qui spiritualem volebat emere potestatem quam in Apostolis perspiciebat operari, respondet Petrus: «Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri!» (Act 8,20). Ipse se ad verbum conformabat Iesu: «Gratis accepistis, gratis date» (Mt 10,8).72 Impossibile est sibi bona appropriari spiritualia seseque gerere tamquam possidentem et dominum relate ad illa, quippe quae suum in Deo habent fontem. Solum gratis possunt ab Eo accipi.
[2122]
«Minister, praeter oblationes a competenti auctoritate definitas, pro sacramentorum administratione nihil petat, cauto semper ne egentes priventur auxilio sacramentorum ratione paupertatis».73 Competens auctoritas has «oblationes» determinat ratione principii iuxta quod populus christianus sustentationi ministrorum Ecclesiae debet subvenire: «Dignus enim est operarius cibo suo» (Mt 10,10).74