[212]
世紀の流れの中で、イスラエルの信仰は神の名の啓示に含まれている豊かさを展開し、深めていくことができました。神は唯一であり、ほかに神は存在しませんイザヤ44・6参照。。神は世界と歴史を超越するかたです。天と地は神に創造されました。「それらが滅びることはあるでしょう。しかし、あなたは永らえられます。すべては衣のように朽ち果てます。……しかし、あなたが変わることはありません。あなたの歳月は終わることがありません」(詩編102∙27-28)。神のうちには「移り変わりも、天体の動きにつれて生ずる陰もありません」(ヤコブ1∙17)。神は永遠から永遠まで「ある者」であり、そのため、いつまでもご自分に忠実であり、その約束を守られます。
Saeculorum decursu, fides Israel divitias in revelatione Nominis divini contentas explanare altiusque in eas penetrare potuit. Deus est unus, extra Illum non sunt dei.Cf Is 44,6. Ille mundum et historiam transcendit. Ille caelum fecit et terram: «Ipsi peribunt. Tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent [...]. Tu autem Idem Ipse es, et anni Tui non deficient» (Ps 102,27-28). Apud Eum «non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio» (Iac 1,17). Ille est «Qui est» ab aeterno et in aeternum, et sic etiam qui semper Sibi Ipsi Suisque promissionibus permanet fidelis.
[213]
したがって、「わたしは、わたしはあるという者である」という、えもいわれぬ名の啓示は、神のみが「自ら存在する(EST)」という真理を含んでいます。すでに聖書のギリシア語七十人訳と、その後の教会伝承が神のみ名を理解したのは、まさにこのような意味においてです。すなわち、神は存在と完全性の充満であり、初めも終わりもありません。すべての被造物はそれぞれの存在と所有を神から受けましたが、神だけは存在そのものであり、ご自分の存在のすべてはご自分よりのものです。
Revelatio igitur Nominis ineffabilis «Ego sum qui sum» hanc continet veritatem: solus Deus EST. Hoc sensu iam translatio Septuaginta interpretum et post illam Traditio Ecclesiae Nomen intellexerunt divinum: Deus est plenitudo Essendi et omnis perfectionis, sine principio et sine fine. Dum omnes creaturae ab Illo receperunt quidquid sunt et habent, Ille solus est Suum ipsum esse et Ille est a Se Ipso quidquid Ille est.