カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2129-2132

[2129]
Iniunctio divina prohibitionem implicabat omnis repraesentationis Dei per manum hominis. Deuteronomium explicat: «Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis; ne forte corrupti faciatis vobis sculptam similitudinem, imaginem» (Dt 4,15-16) cuiuslibet rei. Deus, absolute Transcendens, Se Israel revelavit. «Ipse est omnia», sed simul est «Magnus super omnia opera Sua» (Eccli 43,29-30). «Speciei enim principium et auctor» (Sap 13,3) est.
[2130]
In Vetere tamen Testamento, Deus iniunxit vel permisit institutionem imaginum, quae symbolice ducerent ad salutem per Verbum incarnatum: sic serpens aeneus,Cf Nm 21,4-9; Sap 16,5-14; Io 3,14-15. Arca Foederis et cherubim.Cf Ex 25,10-22; 1 Reg 6,23-28; 7,23-26.
[2131]
Septimum Concilium Oecumenicum, Nicaeae (anno 787), Verbi incarnati nisum mysterio, contra iconoclastas, cultum iustificavit iconum: illarum Christi, sed etiam illarum Dei Genetricis, angelorum et sanctorum omnium. Per Suam Incarnationem, Filius Dei novam imaginum inauguravit «oeconomiam».
[2132]
Cultus christianus imaginum contrarius non est primo praecepto quod idola prohibet. Re vera, «imaginis honor ad exemplar transit»,Sanctus Basilius Magnus, Liber de Spiritu Sancto, 18, 45: SC 17bis, 406 (PG 32, 149). et «qui adorat imaginem, adorat in ea depicti subsistentiam».Concilium Nicaenum II, Definitio de sacris imaginibus: DS 601; cf Concilium Tridentinum, Sess. 25a, Decretum de invocatione, veneratione et reliquiis sanctorum, et sacris imaginibus: DS 1821-1825; Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 125: AAS 56 (1964) 132; Id., Const. dogm. Lumen gentium, 67: AAS 57 (1965) 65-66. Honor sanctis imaginibus tributus est reverens veneratio, non adoratio quae soli Deo convenit:
« Imaginibus non exhibetur religionis cultus secundum quod in seipsis considerantur, quasi res quaedam: sed secundum quod sunt imagines ducentes in Deum incarnatum. Motus autem qui est in imaginem prout est imago, non sistit in ipsa, sed tendit in id cuius est imago ».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 81, a. 3, ad 3: Ed. Leon. 9, 180.