カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2133-2141

[2133]
«Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua» (Dt 6,5).
[2134]
Primum mandatum hominem vocat ad credendum in Deum, ad sperandum in Eo et ad Eum amandum super omnia.
[2135]
«Dominum Deum tuum adorabis» (Mt 4,10). Deum adorare, Eum orare, Ei offerre cultum qui ad Eum pertinet, promissiones et vota implere Ei facta, virtutis religionis sunt actus, qui ab oboedientia primo mandato procedunt.
[2136]
Officium cultum authenticum Deo tribuendi hominem individualiter respicit et socialiter.
[2137]
Homo debet potestatem habere privatim publiceque religionem libere profitendi.88
[2138]
Superstitio est aberratio cultus quem vero tribuimus Deo. In idololatria manifestatur, sicut etiam in diversis formis divinationis et magiae.
[2139]
Actio Deum tentandi, verbis vel actibus, sacrilegium, simonia peccata sunt irreligionis a primo mandato prohibita.
[2140]
Atheismus, quatenus exsistentiam Dei reiicit vel recusat, contra primum praeceptum est peccatum.
[2141]
Sanctarum imaginum cultus mysterio nititur Incarnationis Verbi Dei. Primo praecepto contrarius non est.