カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 214-221

[214]
Deus, «Ille qui est», Se Israel revelavit tamquam Illum qui est «multae miserationis ac verax» (Ex 34,6). Haec duo verba, modo compendioso, Nominis divini exprimunt divitias. Deus in omnibus operibus Suis Suam benevolentiam ostendit, Suam bonitatem, Suam gratiam, Suum amorem; sed etiam Se dignum esse in quo fiducia reponatur, Suam constantiam, Suam fidelitatem, Suam veritatem. «Confitebor Nomini Tuo propter misericordiam Tuam et veritatem Tuam» (Ps 138,2).Cf Ps 85,11. Ille est veritas, «quoniam Deus lux est, et tenebrae in Eo non sunt ullae» (1 Io 1,5); Ille est «caritas», ut apostolus docet Ioannes (1 Io 4,8).
[215]
«Principium verborum Tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae Tuae» (Ps 119,160). «Nunc ergo, Domine Deus, Tu es Deus, et verba Tua erunt vera» (2 Sam 7,28); propterea Dei promissiones semper in rem deducuntur.Cf Dt 7,9. Deus est ipsa veritas, Eius verba fallere nequeunt. Hac de causa, potest quis, cum plena fiducia, veritati et fidelitati verbi Eius in omnibus se tradere. Initium peccati et lapsus hominis mendacium fuit Tentatoris, qui ad dubitandum de verbo Dei, de Eius benevolentia et de Eius fidelitate induxit.
[216]
Veritas Dei est Eius sapientia, quae toti ordini creationis et gubernationis dominatur mundi.Cf Sap 13,1-9. Deus qui solus caelum et terram creavit,Cf Ps 115,15. solus potest veram omnium rerum creatarum cognitionem in earum relatione ad Se praebere.Cf Sap 7,17-21.
[217]
Deus etiam verus est cum Se revelat: doctrina quae venit a Deo, est «Lex veritatis» (Mal 2,6). Cum «in mundum» Filium mittat Suum, erit «ut testimonium» perhibeat «veritati» (Io 18,37): «Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Eum, qui verus est» (1 Io 5,20).Cf Io 17,3.
[218]
Historiae suae decursu, Israel detegere potuit, Deum nonnisi unum habuisse motivum ut Se revelaret et illum inter omnes populos eligeret ut Eius esset: amorem Suum gratuitum.Cf Dt 4,37; 7,8; 10,15. Israel per suos intellexit Prophetas, Deum, etiam propter amorem, illum salvareCf Is 43,1-7. illique infidelitatem et peccata dimittere non desiisse.Cf Os 2.
[219]
Dei amor erga Israel amori patris erga filium comparatur suum.Cf Os 11,1. Hic amor amore matris erga filios suos est fortior.Cf Is 49,14-15. Deus populum amat Suum plus quam sponsus suam dilectam;Cf Is 62,4-5. hic amor vel pessimas etiam vincet infidelitates;Cf Ez 16; Os 11. ille usque ad pretiosissimum perveniet donum: «Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium Suum unigenitum daret» (Io 3,16).
[220]
Dilectio Dei est «sempiterna» (Is 54,8): «Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te» (Is 54,10). «In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te in misericordia» (Ier 31,3).
[221]
Sanctus Ioannes adhuc ulterius progreditur cum testatur: «Deus caritas est» (1 Io 4,8.16): ipsum Dei Esse est amor. Filium Suum unicum et Spiritum amoris in plenitudine temporum mittens, Deus Suum summe intimum revelat secretum:Cf 1 Cor 2,7-16; Eph 3,9-12. Ipse aeterne est amoris commercium: Pater, Filius et Spiritus Sanctus, nosque destinavit ut huius simus participes.