カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2142-2149

[2142]
Secundum praeceptum Nomen Domini praescribit observare. Ex virtute religionis, sicut primum mandatum, promanat et, modo magis particulari, nostrum verbi usum regulat in rebus sanctis.
[2143]
Inter omnia Revelationis verba, unum est singulare, quod Eius Nominis est revelatio. Deus Suum concredit Nomen illis qui in Eum credunt; Ipse eis Se revelat in Suo mysterio personali. Nominis donum ad ordinem fiduciae et intimitatis pertinet. «Sanctum est Nomen Domini». Propterea homo eo abuti non potest. Id debet conservare memoria in silentio amantis adorationis.Cf Zach 2,17. Id in sua propria verba non inseret nisi ad ei benedicendum, id laudandum idque glorificandum.Cf Ps 29,2; 96,2; 113,1-2.
[2144]
Obsequium in Eius Nomen exprimit illud quod Ipsius Dei debetur mysterio et toti realitati sacrae quam hoc suggerit. Sensus sacri ad virtutem pertinet religionis:
« Suntne sensus timoris et sacri sensus christiani an non? [...] Nemo de hac re potest rationabiliter dubitare. Sunt sensus quos haberemus, gradu quidem intenso, si excelsi Dei haberemus visionem. Sunt sensus quos haberemus, si Eius praesentiae essemus 'conscii'. In mensura in qua credimus Eum esse praesentem, eos debemus habere. Eos non habere est huius rei conscios non esse, non credere Eum esse praesentem ».Ioannes Henricus Newman, Parochial and Plain Sermons, v. 5, Sermon 2 [Reverence, a Belief in God's Presence] (Westminster 1967) p. 21-22.
[2145]
Fidelis Nomen Domini debet testari, suam fidem profitens quin timori succumbat.Cf Mt 10,32; 1 Tim 6,12. Actus praedicationis et actus catechesis debent adoratione penetrari et observantia erga Nomen Domini nostri Iesu Christi.
[2146]
Secundum praeceptum abusum prohibet Nominis Dei, id est, omnem inconvenientem usum Nominis Dei, Iesu Christi, beatae Virginis Mariae et omnium sanctorum.
[2147]
Promissiones, Dei Nomine, aliis factae honorem, fidelitatem, veracitatem et auctoritatem obligant divinas. Observandae sunt ex iustitia. Illis infidelem esse est Dei abuti Nomine et, quodammodo, Deum facere mendacem.Cf 1 Io 1,10.
[2148]
Blasphemia secundo praecepto directe opponitur. Consistit in verbis proferendis odii, exprobationis, provocationis — interius vel exterius — contra Deum, in male loquendo de Deo, in irreverentia erga Eum expressionibus habenda, in abusu Nominis Dei. Sanctus Iacobus eos reprobat qui «blasphemant bonum Nomen [Iesu], quod invocatum est super [...] [eos]» (Iac 2,7). Blasphemiae interdictio ad verba extenditur contra Christi Ecclesiam, sanctos, res sacras. Blasphemum etiam est ad Nomen Dei recurrere ad exercitia tegenda criminosa, ad populos redigendos in servitutem, ad cruciandum vel occidendum. Nominis Dei abusus ad crimen committendum reiectionem provocat religionis.
Blasphemia est observantiae Deo debitae Eiusque sancto Nomini contraria. Suapte natura peccatum est grave.Cf CIC canon 1369.
[2149]
Imprecationes, in quas Nomen Dei inseritur, sine blasphemiae intentione, irreverentia sunt erga Dominum. Secundum mandatum etiam usum magicum Nominis divini prohibet:
« Ibi magnum est Nomen Eius, ubi pro Suae maiestatis magnitudine nominatur. Ita ibi dicitur sanctum Nomen Eius, ubi cum veneratione et offensionis timore nominatur ».Sanctus Augustinus, De sermone Domini in monte, 2, 5, 19: CCL 35, 109 (PL 34, 1278).