カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2156-2159

[2156]
Sacramentum Baptismi confertur «in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti» (Mt 28,19). Nomen Domini in Baptismo sanctificat hominem, et christianus suum in Ecclesia recipit nomen. Hoc potest esse illud cuiusdam sancti, id est, discipuli qui vixit vita exemplaris fidelitatis Domino suo. Huius sancti patrocinium exemplar offert caritatis et suam praestat intercessionem. «Nomen Baptismi» potest etiam quoddam mysterium christianum vel quamdam virtutem christianam exprimere. «Curent parentes, patrini et parochus ne imponatur nomen a sensu christiano alienum».CIC canon 855.
[2157]
Christianus suum diem, suas orationes suasque incipit actiones signo crucis «in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen». Baptizatus diem suum gloriae Dei consecrat et Salvatoris invocat gratiam quae eumdem agere sinat in Spiritu ut Patris filium. Signum crucis nos in tentationibus roborat et in difficultatibus.
[2158]
Deus unumquemque eius vocat nomine.Cf Is 43,1; Io 10,3. Omnis hominis nomen est sacrum. Nomen est personae icon. Observantiam exigit, tamquam signum dignitatis illius qui illud fert.
[2159]
Nomen acceptum est nomen aeternitatis. In Regno, indoles arcana et unica uniuscuiusque personae Nomine Dei signatae pleno resplendebit lumine. «Vincenti [...] dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit» (Apc 2,17). «Et vidi: et ecce Agnus stans supra montem Sion, et cum Illo centum quadraginta quattuor milia, habentes Nomen Eius et Nomen Patris Eius scriptum in frontibus suis» (Apc 14,1).