カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2168-2173

[2168]
Tertium Decalogi praeceptum in memoriam revocat sanctitatem sabbati: «In die septimo sabbatum est, requies sancta Domino» (Ex 31,15).
[2169]
Hac occasione, Scriptura creationem commemorat: «Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum» (Ex 20,11).
[2170]
Scriptura in die Domini ostendit etiam memoriale liberationis Israelis a servitute Aegypti: «Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati» (Dt 5,15).
[2171]
Deus sabbatum concredidit Israeli ut illud servet in signum Foederis quod frangi nequit.Cf Ex 31,16. Sabbatum pro Domino est, sancte reservatum ad Dei laudem, Eius creationis operum et Eius actionum salvificarum pro Israel.
[2172]
Modus agendi Dei exemplar est humani modi agendi. Si Deus septimo die «respiravit» (Ex 31,17), etiam homo debet a labore «cessare» et permittere ut alii, praesertim pauperes, «refrigerentur».Cf Ex 23,12. Sabbatum efficit ut labores cessent quotidiani et quamdam concedit dilationem. Dies est protestationis contra laboris servitutes et pecuniae cultum.Cf Ne 13,15-22; 2 Par 36,21.
[2173]
Evangelium plures refert casus in quibus Iesus accusatur de lege sabbati violata. Sed Iesus nunquam huius diei offendit sanctitatem.Cf Mc 1,21; Io 9,16. Huic cum auctoritate interpretationem praebet authenticam: «Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum» (Mc 2,27). Christus cum compassione Sibi auctoritatem tribuit sabbato bene faciendi et non male, animam salvam faciendi et non perdendi.Cf Mc 3,4. Sabbatum dies est Domini misericordiarum et honoris Dei.Cf Mt 12,5; Io 7,23. «Dominus est Filius hominis etiam sabbati» (Mc 2,28).