カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2174

[2174]
Iesus a mortuis surrexit «prima sabbatorum» (Mc 16,2).111 Quatenus «prima dies», dies resurrectionis Christi in memoriam revocat primam creationem. Quatenus «octava dies», quae sabbatum sequitur,112 novam significat creationem resurrectione Christi inauguratam. Christianis prima omnium dierum effecta est, prima omnium festivitatum, dies Domini (Hê kuriakê hêméra, dies Dominica), «Dominica»:
« Solis autem die communiter omnes convenimus, quia is primus dies est [post sabbatum Iudaicum, sed etiam primus dies], quo Deus, cum tenebras et materiam vertisset, mundum creavit, et quia Iesus Christus Salvator noster eodem die ex mortuis resurrexit ».113