カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2177-2179

[2177]
Dominicalis celebratio Diei et Eucharistiae Domini in corde est vitae Ecclesiae. «Dies Dominica in qua mysterium Paschale celebratur ex apostolica Traditione, in universa Ecclesia uti primordialis festus de praecepto servanda est».CIC canon 1246, § 1.
«Item servari debent dies Nativitatis Domini nostri Iesu Christi, Epiphaniae, Ascensionis et sanctissimi corporis et sanguinis Christi, sanctae Dei Genetricis Mariae, eiusdem Immaculatae Conceptionis et Assumptionis, sancti Ioseph, sanctorum Petri et Pauli apostolorum, omnium denique sanctorum».CIC canon 1246, § 1.
[2178]
Haec praxis christianae congregationis inde ab initiis aetatis apostolicae procedit.Cf Act 2,42-46; 1 Cor 11,17. Epistula ad Hebraeos commemorat: «Non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes» (Heb 10,25).
Traditio memoriam servat cuiusdam adhortationis semper actualis: « Mane igitur in ecclesia Dei compare, accede ad Dominum, confitere Ipsi peccata tua, poenitentiam age precibus [...], permane in divina et sacra liturgia, absolve preces tuas et nequaquam ante dimissam concionem egredere [...]. Haec enim dies, ut saepe diximus, ad preces et requiem tibi data est. Haec igitur illa est, quam fecit Dominus, gaudeamus et exsultemus in illa ».Pseudo-Eusebius Alexandrinus, Sermo de die Dominica: PG 861, 416 et 421.
[2179]
«Paroecia est certa communitas christifidelium in Ecclesia particulari stabiliter constituta, cuius cura pastoralis, sub auctoritate Episcopi dioecesani, committitur parocho, qua proprio eiusdem pastori».CIC canon 515, § 1. Ipsa locus est in quem omnes fideles possunt congregari ad Eucharistiae dominicalem celebrationem. Paroecia populum christianum initiat ordinariae expressioni vitae liturgicae, illum in hanc congregat celebrationem; doctrinam Christi docet salvificam; caritatem exercet Domini in bonis et fraternis operibus:Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Christifideles laici, 26: AAS 81 (1989) 437-440.
« Precari etiam domi potes; ita vero precari ut in ecclesia non potes, ubi tanta patrum frequentia, ubi clamor unanimiter ad Deum emissus. [...] Hic aliquid amplius est, nempe concordia et consensus, caritatis vinculum et sacerdotum orationes ».Sanctus Ioannes Chrysostomus, De incomprehensibili Dei natura seu contra Anomoeos, 3, 6: SC 28bis, 218 (PL 48, 725).