カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 218-221

[218]
Historiae suae decursu, Israel detegere potuit, Deum nonnisi unum habuisse motivum ut Se revelaret et illum inter omnes populos eligeret ut Eius esset: amorem Suum gratuitum.Cf Dt 4,37; 7,8; 10,15. Israel per suos intellexit Prophetas, Deum, etiam propter amorem, illum salvareCf Is 43,1-7. illique infidelitatem et peccata dimittere non desiisse.Cf Os 2.
[219]
Dei amor erga Israel amori patris erga filium comparatur suum.Cf Os 11,1. Hic amor amore matris erga filios suos est fortior.Cf Is 49,14-15. Deus populum amat Suum plus quam sponsus suam dilectam;Cf Is 62,4-5. hic amor vel pessimas etiam vincet infidelitates;Cf Ez 16; Os 11. ille usque ad pretiosissimum perveniet donum: «Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium Suum unigenitum daret» (Io 3,16).
[220]
Dilectio Dei est «sempiterna» (Is 54,8): «Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te» (Is 54,10). «In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te in misericordia» (Ier 31,3).
[221]
Sanctus Ioannes adhuc ulterius progreditur cum testatur: «Deus caritas est» (1 Io 4,8.16): ipsum Dei Esse est amor. Filium Suum unicum et Spiritum amoris in plenitudine temporum mittens, Deus Suum summe intimum revelat secretum:Cf 1 Cor 2,7-16; Eph 3,9-12. Ipse aeterne est amoris commercium: Pater, Filius et Spiritus Sanctus, nosque destinavit ut huius simus participes.