[2234]
神の第四のおきてはまた、わたしたちの利益のために社会における権威を神から授かったすべての人を敬うことをも命じています。このおきては、権威の行使者の義務だけではなく、権威のもとで恩恵を受ける者の義務をも明らかにしています。
Quartum praeceptum nobis etiam iubet ut omnes illos honoremus qui, ad bonum nostrum, auctoritatem in societate acceperunt a Deo. Ipsum officia illuminat eorum qui auctoritatem exercent, sicut etiam eorum qui eius beneficio fruuntur.
[2235]
権威の行使者は、これを奉仕として行使すべきです。「あなたがたの間で偉くなりたい者は、皆に仕える者になり〔なさい〕」(マタイ20∙26)。権威の行使にあたっては、権威の起源は神にあること、権威は合理的に行使されるべきこと、権威の及ぶ範囲は決められていることなどといった、倫理的な制約が伴うことになります。だれであれ、人間の尊厳や自然法に反することを命じたり制定したりすることはゆるされません。
Qui quamdam exercent auctoritatem, eam tamquam servitium debent exercere. «Quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister» (Mt 20,26). Auctoritatis exercitium eius origine divina, eius natura rationabili et eius obiecto specifico moraliter regulatur. Nemo potest id praecipere vel instituere, quod personarum dignitati et legi naturali est contrarium.
[2236]
権威の行使にあたっては、万人の自由や責任の行使が容易になるために、正しい価値体系を明らかにするよう心掛ける必要があります。為政者は各自の必要や寄与などのことを考慮し、融和と平和を図りながら、英知をもって配分的正義を実行すべきです。自分たちの決定によって個人の利益と社会全体の利益とが対立を引き起こす方向へ傾くことのないよう留意すべきですヨハネ・パウロ2世『新しい課題』25(loc. cit., 823)参照。。
Auctoritatis exercitium tendit ad iustam manifestandam valorum hierarchiam ut libertatis et responsabilitatis omnium exercitium facilius reddatur. Superiores iustitiam distributivam sapienter exercent, rationem habentes necessitatum et collatae operae uniuscuiusque, et concordiam atque pacem quaerentes. Vigilabunt ne normae et dispositiones quas statuunt, in tentationem inducant, commodum personale illi communitatis opponendo.Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 25: AAS 83 (1991) 823.
[2237]
政府には基本的人権を尊重する義務があります。一人ひとりの、とくに家族や恵まれない人々の権利を尊重して、人間味あふれた公正さを図るべきです。
国民が持っている政治的権利は共通善の要求に基づいて行使することができるし、行使されなければなりません。合法的で適切な動機もないのに、政府によってその行使を停止させられるようなことがあってはなりません。政治的権利は、国家ならびに人類共同体の共通善のために行使されるべきものなのです。
Politicae potestates tenentur iura observare fundamentalia personae humanae. Cum humanitate iustitiam impertient, uniuscuiusque, praesertim familiarum et opibus destitutorum, observantes ius.
Iura politica civitati inhaerentia tribui possunt et debent secundum boni communis exigentias. A publicis potestatibus non possunt suspendi sine legitimo et proportionato motivo. Iurium politicorum exercitium ad commune nationis et communitatis humanae bonum destinatur.
[2238]
権威に服する人々は上に立つ者を、神がご自分のたまものの奉仕者として定められた神の代理者とみなすべきですローマ13・1-2参照。。「主のために、すべて人間の立てた制度に従いなさい。……自由な人として生活しなさい。しかし、その自由を、悪事を覆い隠す手だてとせず、神のしもべとして行動しなさい」(一ペトロ2∙13,16)。権威に服する人々の忠誠な協力というものには、人間の尊厳と共通善とを損なうと思われることに関する正当な抗議を行う権利、時には義務が伴います。
Illi, qui auctoritati sunt subiecti, suos aspicient superiores tamquam repraesentantes Dei qui eos ministros Suorum instituit donorum:Cf Rom 13,1-2. «Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum [...], quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei» (1 Pe 2,13.16). Eorum fidelis cooperatio implicat ius, quandoque officium iustam exercendi exprobrationem circa id quod ipsis dignitati personarum et bono communi videretur nocivum.
[2239]
国民の義務は、社会の善のために真理と正義と連帯と自由の精神をもって政府と協力することにあります。愛国心や祖国への奉仕というものは、感謝の義務と愛の要求とによって生じるものです。国民は政治に基づいた国民生活の中で合法的な権威に服従し、共通善に奉仕することによって各自の役割を果たすべきです。
Civium officium est cum potestatibus civilibus ad bonum societatis collaborare spiritu veritatis, iustitiae, solidarietatis et libertatis. Amor et servitium patriae ex officio oriuntur gratitudinis et ex ordine caritatis. Submissio auctoritatibus legitimis et servitium boni communis exigunt a civibus ut suum in communitatis politicae vita exerceant munus.
[2240]
権威に対する服従ならびに共通善への共同責任には、納税、投票権の行使、ならびに国防という義務が伴ってきます。
「すべての人々に対して自分の義務を果たしなさい。貢ぎを納めるべき人には貢ぎを納め、税を納めるべき人には税を納め、恐るべき人は恐れ、敬うべき人は敬いなさい」(ローマ13∙7)。
キリスト者は「それぞれの祖国に居住しています。しかし寄留人としてなのです。国民としてのすべての義務を果たし、寄留人としてのすべての責務を担います。……定められた法規に従いはしますが、その生き方は法にまさるものです。……きわめて重要なポストに神から任じられているので、それを放棄することはゆるされません」『ディオグネトスへの手紙』 (Epistulaad Diognetum, 5, 5; 5, 10; 6, 10: SC33, 62-66 [Funk 1, 398-400])。。
xs+使徒パウロは、「わたしたちがつねに信心と品位を保ち、平穏で落ち着いた生活を送るため」(一テモテ2∙2)に、王や権威を行使するすべての人のために祈りと感謝をささげるよう勧めています。xs-
Submissio auctoritati et corresponsabilitas boni communis moraliter exigunt tributorum solutionem, exercitium iuris suffragii, defensionem nationis:
« Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem » (Rom 13,7).
Christiani « patrias habitant proprias, sed tamquam inquilini; omnia cum aliis habent communia, tamquam cives, et omnia patiuntur tamquam peregrini [...]. Obsequuntur legibus constitutis, et suo vitae genere superant leges. [...] In tanta eos statione posuit Deus, quam nefas est iis defugere ».Epistula ad Diognetum, 5, 5; 5, 10; 6, 10: SC 33, 62-66 (Funk 1, 398-400).
Apostolus nos hortatur ut orationes et gratiarum actiones faciamus pro regibus et pro omnibus qui auctoritatem exercent, «ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate» (
1 Tim 2,2).
[2241]
豊かな国々は、自国にはない安全や生活物資を求めて入国する
外国人をできるだけ受け入れるべきです。客人は彼らを受け入れる人々の保護のもとに置かれるという自然権を、政府は尊重しなければなりません。
政府は共通善を図る責務上、国が定めた移住に関する種々の法的条件の履行、とくに移住国に対する移民の義務の遵守を要求することができます。移住者は受け入れ国の物的・精神的資産を感謝して尊重し、その法律に従い、求められる負担に協力しなければなりません。
Nationes ditiores accipere tenentur, in quantum fieri potest, alienigenam, qui securitatem quaerit et opes necessarias pro vita, quas in sua originis regione nequit invenire. Publicae potestates observantiam curabunt iuris naturalis quod hospitem ponit sub protectionem eorum qui eum accipiunt.
Politicae auctoritates possunt ratione boni communis, cuius suscipiunt munus, exercitium iuris emigrationis diversis condicionibus subiicere iuridicis, praesertim observantiae officiorum emigrantis erga nationem adoptionis. Immigrans tenetur cum gratitudine patrimonium observare materiale et spirituale nationis eum accipientis, eius oboedire legibus et ad eius conferre onera.
[2242]
国民には、為政者の命令が道徳や基本的人権、もしくは福音の教えに反する場合、これを拒否する良心上の義務があります。為政者の要求が正しい良心の声に反する場合には為政者への
従順を拒否することができますが、それは神への奉仕と政府への奉仕とは区別することができるからです。「皇帝のものは皇帝に、神のものは神に返しなさい」(マタイ22∙21)。「人間に従うよりも、神に従わなくてはなりません」(使徒言行録5∙29)。
「公権が越権行為によって国民を圧迫する場合にも、国民は共通善によって客観的に要求されることを拒否してはなりません。しかしながら、国民は公権の濫用に反対して、自然法と福音のおきてが示す限界を守りながら、自分および同国民の権利を擁護することができます。」『現代世界憲章』,第74項。
Civis conscientia tenetur ne praescriptiones auctoritatum civilium sequatur, cum haec praecepta exigentiis ordinis moralis, iuribus fundamentalibus personarum vel doctrinis Evangelii contraria sunt.
Recusatio oboedientiae auctoritatibus civilibus, cum earum exigentiae illis rectae conscientiae sunt contrariae, suam invenit iustificationem in distinctione inter servitium Dei et servitium politicae communitatis. «Reddite [...], quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo» (
Mt 22,21). «Oboedire oportet Deo magis quam hominibus» (
Act 5,29):
« Ubi autem a publica auctoritate, suam competentiam excedente, cives premuntur, ipsi, quae a bono communi obiective postulantur, ne recusent; fas vero sit eis contra abusum huius auctoritatis sua conciviumque suorum iura defendere, illis servatis limitibus, quos Lex naturalis et evangelica delineat ».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 74: AAS 58 (1966) 1096.
[2243]
次の条件がそろわない限り、政府の抑圧に対する抵抗行為のために武器を用いるのはゆるされません。
①基本的人権が間違いなく、強く、永続的に侵害を受けている場合。
②最後の手段であること。
③現状よりも大きな害を起こさないこと。
④成功するという希望には根拠があること。
⑤武力に訴える以外にはよい解決法が良識的に見つからないこと。
Actio resistendi oppressioni potestatis politicae ad arma legitime non recurret, nisi simul inveniantur condiciones quae sequuntur: 1. in casu in quo certo, graviter et continuo iura violantur fundamentalia; 2. postquam omnes alii recursus exhausti sunt; 3. dummodo ne peiores provocentur inordinationes; 4. cum spes fundata habetur prosperi exitus; 5. si impossibile est meliores solutiones rationabiliter praevidere.
[2244]
あらゆる制度は、暗黙裡にせよ、何らかの人間像やその未来像から霊感を受けており、そこから判断の根拠や価値体系、行動方針などを引き出しています。大部分の社会はその制度の根拠として、物質に対する人間の優位性を挙げてきました。ただ神的啓示に基づく宗教のみが、創造主でありあがない主である神の中に、人間の起源と目的とを明確に認めてきたのです。教会は国家権力者に対して、神と人間とに関するこの真理に基づいてそれぞれの判断や決定を下すようにと促しています。
この真理が示している事実を無視したり神から独立するという名目のもとにそれを拒否したりする社会は、自らのうちに自らの根拠や目的を求めるか、何らかのイデオロギーを借りるようになり、人々が善悪の客観的基準を擁護することを認めず、人間およびその向かうべき目標に関して、公然の、あるいは陰険な全体主義的権力を振るいます。それは歴史が示すところですヨハネ・パウロ2世『新しい課題』45〜46 (loc. cit., 849-851)参照。。
Omnis institutio inspiratur, saltem implicite, quadam hominis eiusque destinationis visione ex qua illa suas iudicii trahit relationes, suam valorum hierarchiam, suam agendi normam. Pleraeque societates suas institutiones ad quamdam retulerunt praeeminentiam hominis super res. Sola divinitus revelata Religio in Deo, Creatore et Redemptore, originem et destinationem hominis clare agnovit. Ecclesia politicas invitat potestates ut sua iudicia suasque decisiones huic referant inspirationi veritatis de Deo et de homine.
Societates quae hanc inspirationem ignorant vel eam, nomine suae independentiae relate ad Deum, reiiciunt, ducuntur ad quaerendam in se ipsis vel commodato assumendam ideologiam suarum relationum et suae destinationis et, non admittentes ut criterium boni et mali defendatur obiectivum, sibi totalitariam tribuunt potestatem super hominem et eius destinationem, modo manifesto vel occulto, sicut historia id ostendit.Cf Ioannes Paulus II, 13, 1997 Litt. enc. Centesimus annus, 45-46: AAS 83 (1991) 849-851.
[2245]
「教会はその任務と権限から見て、決して政治共同体と混同すべきものではなく、いかなる政治体制にも拘束されるものではありません。同時に、人間(ペルソナ)の超越性のしるしであり、またその保護者です」『現代世界憲章』,第76項。。教会は「国民の政治的自由と責任を尊重し促進します」『現代世界憲章』,第76項。。
«Ecclesia, quae, ratione sui muneris et competentiae, nullo modo cum communitate politica confunditur, [...] simul signum est et tutamentum transcendentiae personae humanae».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 76: AAS 58 (1966) 1099. Ecclesia «politicam civium libertatem et responsabilitatem reveretur atque promovet».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 76: AAS 58 (1966) 1099.
[2246]
「人間の基本的権利や霊魂の救いが要求するときには、政治的秩序に関することがらについても倫理的判断を下すこと」は、教会の使命に属することです。「これらを行うにあたって教会は福音にふさわしく、時と条件の違いに応じてすべての人の益にふさわしいあらゆる手段を、そしてそれのみを用いる」『現代世界憲章』,第76項。のです。
Ad missionem pertinet Ecclesiae «iudicium morale ferre, etiam de rebus quae ad ordinem politicum respiciunt, quando personae iura fundamentalia aut animarum salus id exigant, omnia et sola subsidia adhibens, quae Evangelio et omnium bono secundum temporum et condicionum diversitatem congruant».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 76: AAS 58 (1966) 1100.