カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2259-2262

[2259]
Scriptura, in narratione occisionis Abel per Cain fratrem eius,169 revelat, inde ab historiae humanae initiis, praesentiam, in homine, irae et cupiditatis, quae peccati originalis sunt consequentiae. Homo sui paris factus est inimicus. Deus declarat huius fratricidii nequitiam: «Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro. Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua!» (Gn 4,10-11).
[2260]
Foedus inter Deum et humanitatem iteratis doni divini vitae humanae et mortiferae violentiae hominis recordationibus est intextum:
« Sanguinem enim animarum vestrarum requiram [...]. Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo » (Gn 9,5-6).

Vetus Testamentum semper sanguinem habuit tamquam sacrum vitae signum.170 Huius doctrinae necessitas pro omnibus est temporibus.
[2261]
Scriptura prohibitionem determinat quinti praecepti: «Insontem et iustum non occides» (Ex 23,7). Innocentis occisio voluntaria dignitati creaturae humanae, regulae aureae et Creatoris sanctitati est graviter contraria. Lex quae illam proscribit, universaliter est valida: omnes et singulos, semper obligat et ubique.
[2262]
Dominus, in sermone montano, praeceptum recolit: «Non occides» (Mt 5,21), eique proscriptionem addit irae, odii et vindictae. Immo etiam Christus a Suo discipulo etiam postulat ut alteram praebeat maxillam,171 suos diligat inimicos.172 Ipse Se non defendit dixitque Petro ut gladium suum relinqueret in vagina.173