[228]
「聞け、イスラエルよ、われらの神、主は唯一の主である。……」(申命記6∙4、マルコ12∙29)。「最高の存在者は唯一で、比類のないかたでなければなりません。……もし神が唯一でないとしたら、神は存在しません」30。
«Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est...» (Dt 6,4; Mc 12,29). «Unicum sit necesse est summum magnum, — quod fuerit par non habendo —. [...] Deus, si non unus est, non est».47
[229]
神への信仰により、わたしたちはわたしたちの第一原因と究極目的としての神のみに向かい、何をも神に優先させず、神に取って代わるものとしません。
Fides in Deum nos ducit ut nos ad Deum solum, tamquam ad nostram primam originem nostrumque ultimum finem, vertamus, et ut nihil Illi praeferamus vel substituamus.
[230]
神はご自分を啓示されたとはいえ、名状しがたい神秘としてとどまられます。「もし、あなたが神を理解できたとしたら、それはもはや神ではないでしょう」31。
Deus, Se revelans, mysterium permanet ineffabile: « Si cepisti, non est Deus».48
[231]
わたしたちの信じる神は、ご自分を「あるという者」として啓示され、「いつくしみとまことに満ちた」(出エジプト34∙6)かたであることを知らせてくださいました。神の存在自体が真理であり、愛なのです。
Deus nostrae fidei Se revelavit sicut Ille qui est; Se cognoscendum praebet ut qui «multae miserationis ac verax» (Ex 34,6) est. Ipsum Eius Esse est veritas et amor.